Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KIYINDANAE - MITYANANAE*

QUIBUSDAM LOCIS AB ARCHIDIOECESI KAMPALAËNSI SEPARATIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE KIYINDANA-MITYANA

 

Ut « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur » (cf. Decr. Chr. Dom., 22) utque ipsum Christianum Nomen quam maxime propagetur, sapienter Apostolica haec Sedes, cum tempus necessitasque postulat, et ipsis dioecesium divisionibus et novarum constitutionibus providere solet. Hac de causa, ratam habentes sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, quae et votis eorum congruit quorum interest, libenter Nos, universae Ecclesiae praepositi ac particularium Ecclesiarum diffcultatum votorumque participes, preces de nova in Uganda dioecesi constituenda Nobis nuper adhibitas censuimus esse audiendas hisque ipsis Litteris, Apostolica potestate Nostra expeditis, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Kampalaënsi loca seu civiles regiones seiungimus, quae vulgo Gomba, Busujju, Buwekula (Mubende), Kiboga, Kassanda et Mityana appellantur, ex iisque novam condimus dioecesim Kiyindanam-Mityananam dehinc appellandam, eandemque ipsi subiectam Metropolitanae Ecclesiae Kampalaënsi atque sub iurisdictione Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide positam. Eius autem episcopalem sedem collocari iubemus in ipsa urbe Mityana vulgo nuncupata templumque sub titulo SS. Martyrum Ugandae in urbe vulgo Kiyinda exstans ad eandem dignitatem evehimus, qua gaudent cathedralia templa. Quibus hic statutis ad effectum adductis, has Apostolicas Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 10, pp. 689-690

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana