The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONOECENSIS*

MONOECENSIS DIOECESIS AD GRADUM ARCHIDIOECESIS
EVEHITUR ADHUC ROMANAE SEDI IMMEDIATE SUBIECTA

 

Apostolica haec atque Romana Sedes, cui divino consilio id datum est, ut universae Ecclesiae pro locis, temporibus, condicionibus mater moderaretur, non sane abnuit vestigia maiorum suorum Pontificum persequens, quin honores concedat, cum ei aut fidem religionemque fidelium remunerari placeat, aut stimulos addere ad nova coepta in Dei altissimi gloriam animorumque salutem. Quod utrumque in causa Ecclesiae Monoecensis inesse putantes, volentesque articulum I sollemnis Conventionis inter Sanctam Sedem et Principatum Monoecensem initae die XXV mensis Iulii, hoc anno, atque hoc ipso die ratae habitae, ad exitum adducere, bene fieri censuimus, si eandem Sedem ad dignitatem archiepiscopalem eveheremus. Qua re, iis auditis quos oporteret, reque magna consideratione reputata, eorum consensum supplentes qui in hoc negotio aliquid iuris habeant, Apostolica Nostra potestate cathedralem Ecclesiam Monoecensem ad gradum et dignitatem archidioecesis tollimus cum iuribus talium aedium sacrarum propriis ; quae tamen et Sanctae Sedi perget esse subiecta, nec sedibus suffraganeis praeerit ullis. Item sacrum Monoecensem Antistitem Archiepiscopi titulo decoramus cum iuribus atque oneribus propriis ac privilegiis, atque Canonicorum Collegium ad dignitatem archiepiscopalem evehimus cum omnibus simul iuribus atque privilegiis, quae collegia talis ordinis spectant. Has vero Litteras Venerabilis Frater Edmundus Abelé ad exitum deducet, Administrator Apostolicus eiusdem Ecclesiae Monoecensis, qui poterit etiam alium legare, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere nempe imposito documenta exarandi peractae rei atque ad S. Congregationem pro Episcopis sincera exempla mittendi. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Renatus Ausiello Lanteri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 9, pp. 648-649

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 

top