The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUIRATINGENSIS ET ALIARUM*

PRAELATURAE GUIRATINGENSIS, BONI IESU DE PIAUI, MUTATO NOMINE BONI
 IESU A GURGUEIA, RAYMUNDIANA ET SANCTI ANTONII DE BALSAS, POSTHAC
 BALSENSIS DICENDA, IN BRASILIA, AD DIOECESIUM ATTOLLUNTUR GRADUM

 

Institutionis propositum praelaturarum in Americae Latinae aliarumque dicionum regionibus, ubi Christifidelium communitates iam pridem exstant, illud semper a principio fuit ut aliae omnes quasi structurae et compages institutorum perfici usquequaque possent quoad eam ad vitae pastoralis stabilitatem ac firmitatem maturescerent ut ipsaemet vicissim possent ad gradum evehi dignitatemque . dioecesis. Quapropter, cum praelaturae Latinis his nominibus vocatae : Guiratingensis, Boni Iesu de Piaui - posthac Boni Iesu a Gurgueia appellanda -Raymundiana et Sancti Antonii de Balsas - posthac Balsensis nuncupanda - proximis hisce annis catholicorum multitudine operibusque religiosis et civilibus permagnum ceperint incrementum cumque iam ipsae necessaria firmitudine rerum ac stabilitate institutorum vitae pastoralis fruantur, Nos exaudientes libenter sententiam precesque Conferentiae Episcopalis Brasiliensis ad Apostolicam Sedem permotas ut praelaturae commemoratae ad gradum promoverentur et dignitatem dioecesium, tum etiam consentientes cum Venerabili Fratre Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia necnon in Brasilia Apostolico Nuntio, pariterque cum Venerabilibus Fratribus Nostris causas Sacrae Congregationis pro Episcopis curantibus decernimus atque edicimus haec quae sequuntur, cum certum habeamus ea valde profutura singulis communitatibus et populis quorum intersit. Apostolica Nostra usi potestate praedictas supra praelaturas ad gradum provehimus et dignitatem dioecesium dioecesesque constituimus, servatis earum nominibus, dummodo excipiantur praelaturae Boni Iesu de Piaui et Sancti Antonii de Balsas quae videlicet vocabuntur harum virtute Litterarum : Boni Iesu a Gurgueia et Balsensis. Sedes autem episcopales singularum dicionum collocamus eisdem in urbibus ubi in praesenti sedes exsistunt praelaticiae earumque simul aedes evehimus ad dignitatem templorum cathedralium, tributis iuribus congruentibus. Episcopos autem pro tempore honoribus volumus affici et insignibus privilegiis et iuribus, obstringi autem oneribus eisdem et obligationibus, quibus ceteri Antistites residentes cumulentur. Conditas praeterea dioeceses eisdem iubemus metropolitanis Ecclesiis esse suffraganeas itemque Episcopos metropolitanae iurisdictioni Praesulum earundem archidioecesium subesse. Consultores dioecesani quaque in dioecesi deligantur volumus qui Episcopo auxilio et opere adstent, donec Canonicorum collegium alias per Apostolicas Litteras singillatim instituatur. Episcopales similiter mensae constituantur pro sua quaque parte ex Curiae emolumentis et fidelium stipibus et temporalibus bonis adhuc ad mensas praelaticias pertinentibus. Ad rectionem vero quod spectat et administrationem novarum dioecesium necnon ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque eiusdem generis praestituimus ut sacri ad amussim serventur Canones. De aedificandis autem seminariis atque moderandis observabuntur diligenter quae iure communi statuuntur quodque praescribitur tum Decreto Concilii Vaticani Secundi Optatam totius tum Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica edictis peculiaribus. Novis in dioecesibus pastoralia suscipiantur incepta ad vocationes potissimum sacerdotales promovendas ita ut selecti aliquando adulescentes Romam mitti valeant in Pontificium Collegium Pium Brasiliense philosophicis theologicisque disciplinis altiore ratione imbuendi. Episcopos singularum Praelaturarum convertimus in Pastores Ordinarios dioecesium quos ideo a prioribus vinculis praelaticiis expedimus. Ad haec denique omnia legitime riteque exsequenda destinamus memoratum Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco, cui necessarias facimus iam nunc et opportunas facultates tribuentes etiam potestatem subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum ; sed praecipimus ut exemplaria sincera actorum huius exsecutionis perferantur quam primum ad Sacram Congregationem pro Episcopis. Mandamus tandem ut omnia et singula hisce Litteris Apostolicis descripta et definita tam nunc valeant quam prorsus in posterum, contrariis rebus quibusvis neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 3, pp. 257-259

 

Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 

top