The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VELITERNA - SIGNINA*

DIOECESES SUBURBICARIA VELITERNA ATQUE SIGNINA
IN PERPETUUM AEQUE PRINCIPALITER CONIUNGUNTUR ET UNIUNTUR

 

In illius patris familias similitudinem, « qui profert de thesauro suo nova et vetera» (Matth. 13, 52), et Nos profecto, qui universae christianorum familiae arcano Dei consilio praepositi sumus, fines, personas, res Ecclesiarum ita disponimus ac temperamus, ut inde, quam maxime potest, tum maior Dei gloria manet, tum etiam christianorum commoda enascantur et aptior ac facilior rerum gerendarum facultas. Qua re, cum Venerabili Fratri Nostro S. R. E. Cardinali Sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecto visum esset dioeceses suburbicariam Veliternam et Signinam in perpetuum aeque principaliter uniri posse, Nos, re bene reputata eorumque consensu suppleto quorum interesset, Ecclesias quas diximus per has Litteras aeque principaliter coniungi et uniri censemus, ita quidem ut unus idemque Antistes utrique Ecclesiae praesit, atque Episcopus Veliternus simul etiam Signinus sit et habeatur. Primum autem in serie Episcoporum utriusque dioecesis Venerabilem Fratrem Dantem Bernini esse his Litteris decernimus cum iustis iuribus, facto praeterea iure conferendi beneficia unius dioecesis etiam presbyteris alterius dioecesis. Has vero Litteras idem Venerabilis Frater Dantes Bernini ad exitum deducet, sive per se ipse, sive per alium, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re autem acta, sincera documenta negotii ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittat, rite subscripta atque sigillo impressa. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 1, p. 8

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 

top