 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BYUMBANA*
NOVA CONDITUR IN RUANDA DIOECESIS NOMINE BYUMBANA
NONNULLIS E DIOECESI DETRACTIS TERRITORIIS
Quandoquidem experientia teste apta Ecclesiarum dispositio, id est finium
locorumque delineatio haud parum ad ipsarum Ecclesiarum prosperitatem confert,
idcirco haec Apostolica Sedes, mater omnium Ecclesiarum sollicita atque
christianae fidei tum servandae tum propagandae apprime studiosa, ea saepe
coepta init, quae huic rei maximopere conducant. Stat enim res ibi magis
florere, ubi aptior fuerit rerum agendarum condicio. Qua re, cum Venerabilibus
Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Pro Gentium
Evangelizatione praepositis visum sit in Ruanda novam dioecesim condere, Nos
eorum sententiam probantes, apostolica Nostra potestate haec decernimus, nempe
iis ante auditis quorum interesset. A dioecesi Ruhengeriensi, quae est in
finibus Ruandae, partem orientalem detrahimus, qua novam dioecesim constituimus,
ab urbe Byumba principe in regione Byumbanam cognominandam atque
metropolitanae Sedi Kigaliensi suffraganeam. Cuius Ecclesiae fines iidem erunt
atque limites civilis Praefecturae vulgo « Ruhengeri » atque Praefecturae vulgo
« Byumba »; Sedes episcopalis in urbe Byumba collocabitur, in eiusque templo
principe Episcopus cathedram suae potestatis ponet, factis nempe iuribus quae
sedibus atque templis cathedralibus lege conceduntur. Canonicorum loco
Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopum consilio et opera iuvent, dum
Canonicorum collegium condatur ; quo facto illi a suo officio cessabunt. Mensam
episcopalem tum populi collationes efficient, tum Curiae emolumenta, tum bona si
qua sunt, quae ad dioecesim Ruhengeriensem pertinebant pro rata parte. Cetera,
iure Canonico scilicet temperentur. Has vero Litteras Nostras Venerabilis Frater
Thomas White ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis ad id
necessariis facultatibus. Re vero acta, ipse documenta exarari faciet atque
sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito
mittet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
ANTONIUS Card. SAMORÉ S. Congr. pro Gentium Evang. Decanus Praep. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 2, pp. 193-194
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
|