 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CYANGUGUENSIS*
QUADAM PLAGA A DIOECESI NYUNDOËNSI NOVA IN RUANDA
DIOECESIS CONDITUR NOMINE CYANGUGUENSIS
Nihil aestimamus esse optabilius quam ut Christianum Nomen expeditissime
ubique terrarum propagetur. Hac de causa, cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide praepositi, ipsis votis omnium consideratis quorum interest,
prudenter censuerint aptius in Ruanda evangelizationis operi consultum iri si
nova ibidem dioecesis constituatur, talem sententiam ratam habemus deque
plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae haec decernimus quae sequuntur atque
iubemus. A dioecesi Nyundoensi distrahimus australem regionem ex eaque novam
dioecesim Cyanguguensem appellandam condimus, cuius fines iidem erunt quibus
civilis Praefectura vulgo « Cyangugu » separatur a civili Praefectura vulgo «
Kibuye », firmis manentibus ceteris limitibus, simul statuentes ut novae
dioecesis cathedra episcopalis in sacra aede civitatis Cyanguguensis principe
sit utque apud idem templum dioecesani pro Canonicis Consultores ad statutas
normas electi adhibeantur. Cyanguguensem autem novam dioecesim ut suffraganeam
archidioecesi Kigaliensi subicimus. Quibus hic statutis ad effectum adductis,
has Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praep. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 2, pp. 194-195
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
|