The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VANNAISENSIS RITUS BYZANTINI*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB EPARCHIA PARMENSI
RUTHENORUM, IN STATIBUS FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
 EPARCHIA VANNAISENSIS RITUS BYZANTIBI CONSTITUITUR

 

De consentanea Christifidelium curatione solliciti, quos ipse Dei Filius consilio quidem suaque providentia tamquam oves pascendas sollertiae Nostrae credidit, nihil sane praetermittimus nullique diligentiae cotidianae parcimus, ut quidquid cum eorundem fidelium necessitatibus aut utilitatibus maioribus coniungi intellexerimus, id quantum maxime possumus perficere studeamus. Hac de causa, cum Episcopi Fratres Metropoliae Pittsburgensis ritus Byzantini in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus flagitaverint ut Eparchia Parmensis Ruthenorum, quippe quae maior esset quam quae efficaciter convenienterque gubernaretur, idoneis captis consiliis divideretur novaque ibidem conderetur dicio ecclesiastica, et cum totum istud negotium Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Venerabili Fratri Nostro praefecto plane sit probatum, Nos apostolica usi potestate Nostra edicimus et constituimus haec quae sequuntur, persuasum videlicet Nobis habentes posse id in omnium tandem commodum illius ritus fidelium cedere. Ab Eparchia Parmensi ipsos civiles nationis eiudem status detrahimus quibus nomina sunt : Montana, Wyoming, Nevada, Colorado, New Mexico, Arizona, Utah, Idaho, Washington, Oregon, California, Hawaii, Alaska ; ex quibus proinde locis et terris Eparchiam creamus ritus Byzantini novam ab urbe vulgaris nominis Van Nuys Vannaisensem in posterum nuncupandam. Erit autem Ecclesia haec Vannaisensis tamquam suffraganea Eparchiae Metropolitanae Pittsburgensi sedesque Eparchiae ipsius in urbe memorata Van Nuys ubi templum Sanctae Mariae sacrum habebitur cathedralis aedes. Ad cetera vero singula quod attinet : Eparchiae administrationem, cleri ac populi iura onera et similia, ius Canonicum servetur oportebit, ratione potissimum ducta Litterarum Apostolicarum Cleri sanctitati , die secundo mensis Iunii editarum anno MCMLVII, cann. 392-526. Alumnos autem in sortem Domini aliquando vocatos Eparchia mittere poterit ad Seminarium Byzantinum Pittsburgense erudiendos, pacto ea de re cum Metropolita convento. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus. Ceterum has Litteras Venerabilis Frater Pius Laghi plenum deducet ad effectum, Archiepiscopus nempe titulo Maurianensis et in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus Apostolicus Delegatus, vel quem alium cumque legaverit ipse, tributis necessariis facultatibus. Rebus denique universis peractis idem Delegatus Apostolicus sincera actorum documenta ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus perferet idque actutum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertia mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 3, pp. 259-260

 

Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 

top