 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MONROVIENSIS*
PROVINCIA ECCLESIASTICA IN LIBERIA CONSTITUITUR, EX
ARCHIEPISCOPALI METROPOLITANA ECCLESIA MONROVIENSI ATQUE DIOECESI
SUFFRAGANEA RESIDENTIALI CAPITIS PALMENSIS CONSTANTE
Patet Ecclesiae universae
administrationem, per dioeceses factam toto orbe terrarum dispertitas, optimam
esse christiani gregis regendi formam, utpote quae ab ipsis Apostolis ducat
originem sitque longissima saeculorum serie probata. Hanc igitur constitui est
opportunum, ubi condiciones id sinant et postulent. Inde, cum in Liberia
catholica fides copiosos iam ediderit fructus et haud dubia provideantur
incrementa, Nobis visum est in ea Provinciam ecclesiasticam condere, ut hinc
Ordinariorum, Sacerdotum indigenarum, Missionariorum, Religiosarum et Laicatus
catholici animus foveatur ad multiplicandas operas apostolicas, simulque iisdem
perhibeatur meritae laudis testimonium et Christifidelium augeatur spiritalis
utilitas. Quam ob rem, audita sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium, Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide praepositorum, acceptoque quorum interest favorabili voto, suprema Nostra
Apostolica usi potestate, Vicariatum Apostolicum Monroviensem ad dignitatem
evehimus Ecclesiae Archiepiscopalis-Metropolitanae, atque Vicariatum Apostolicum
Capitis Palmensis ad dignitatem dioecesis, Monroviensi suffraganeae. His autem
Ecclesiis Pastores prospicientes, Venerabilem Fratrem Michaelem Kpakala Francis
a titulari sede Ausuccurensi ad priorem, atque Venerabilem Fratrem Bonifatium
Nyema Dalieh a titulari sede Talaptulensi ad alteram transferimus : qui suas
sedes collocabunt in sua quisque urbe, a qua circumscriptio ecclesiastica nomen
sumet. Archiepiscopi Monroviensis cathedra erit in ecclesia Sacratissimi Cordis
Iesu in urbe Monrovia exstructa ; Episcopi vero Capitis Palmensis in ecclesia
Sanctae Teresiae a Iesu Infante dicata in urbe vulgo Cape Palmas dicta. Quod ad
mensas episcopales attinet, hae bonis efficientur, quae iam ibidem sunt,
fidelium oblationibus ac subsidiis Pontificalium Operum Missionalium.
Decernimus insuper ut pro canonicis consultores dioecesani ad normam iuris
eligantur et adhibeantur, dum coetus canonicorum constituatur ; denique, ut
Seminarium maius, quod in praesentia tamquam Seminarium regionale exsistit in
loco vulgo appellato Gbarnga, in finibus Archidioecesis Monroviensis, pro tota
Provincia ecclesiastica sit.
Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem
Fratrem Ioannem Dyba, Archiepiscopum titulo Neapolitano in Proconsulari atque
Apostolicum in Liberia Pro-Nuntium, vel quem ipse legaverit, datis ad id
necessariis facultatibus.
Re vero facta documenta exarari iubemus horumque
sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mitti. Has
denique Litteras Nostras volumus firmas et efficaces esse nunc et in posterum
contrariis quibuslibet nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 4, pp. 375-376
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
|