 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FOEDERATAE CIVITATES AMERICAE SEPTEMTRIONALIS*
EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS CHALDAICI COMMORANTIBUS IN
FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALI CONSTITUITUR
Quo aptius consuleretur spirituali bono atque regimini Catholicorum
Chaldaicorum qui labente temporis cursu, varias ob necessitudines propriis
regionibus relictis, novam residentiae et operis sedem in hospitalibus terris
Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis invenerunt, Sacra Congregatio
pro Ecclesiis Orientalibus, praehabito consilio Venerabilis Fratris Pauli II
Cheikho, Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum, una cum eius Synodo, necnon
Conferentiae Episcopalis memoratae Dicionis Praesidis, postulavit ut pro istis
fidelibus ritus Chaldaici Exarcatus Apostolicus constitueretur. Nos igitur, re
in Audientia hodie a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali a publicis
Ecclesiae negotiis relata, enixis votis cupientes obsecundare, hisce nunc
Litteris deque plenitudine Nostrae potestatis Exarchatum Apostolicum pro
fidelibus ritus Chaldaici in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis
commorantibus constituimus decernentes ut exarchales Consultores qui Praesuli
una cum Syncello assint, ad normas canonicas eligantur atque mensa exarchalis
sive fidelium oblationibus, sive statutis tributis paroeciarum ritus Chaldaici,
sive redditibus bonorum deinceps obvenientium efficiatur. Denique has
Apostolicas sub plumbo Litteras ratas esse nunc et in posterum volumus,
contrariis quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN S. Congr. pro Ecclesiis Orient. Praep. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 5, p. 532
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|