The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SINOPENSIS*

IN BRASILIA QUIBUSDAM DETRACTIS A DIOECESI
ADAMANTAE LOCIS, NOVA CONDITUR SINOPENSIS NOMINE

 

Quo aptius spirituali saluti atque regimini Christifidelium sibi commissorum consuleretur, Venerabilis Frater Henricus Froehlich, Episcopus Ecclesiae Adamanteae, Conferentia Episcoporum Brasiliensi audita, huic Apostolicae Sedi proposuit ut quibusdam a sua dioecesi detractis locis, nova constitueretur Ecclesia. Nos igitur cum rei faveat Venerabilis Frater Carmelus Rocco, Archiepiscopus titulo Iustinianopolitanus in Galatia et in Brasilia Apostolicus Nuntius, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis sunt praepositi, suppleto, quatenus opus sit, consensu eorum quorum intersit vel id sua interesse arbitrentur, Nostra summa potestate sequentia decernimus. A dioecesi Adamanteae totum distrahimus territorium paroeciarum vulgo nuncupatarum : Sinop, Alta Floresta, Colider, Paranatinga, Porto dos Gaśchos et Vera atque ex ita detractis locis novam dioecesim condimus Sinopensem appellandam iisdemque circumscriptam finibus quibus paroeciae, quas diximus, simul sumptae, definiuntur. Eius autem episcopalem Sedem in urbe « Sinop » collocari censemus atque templum ibi aedificandum in honorem Sacratissimi Cordis Iesu ad cathedralis Ecclesiae dignitatem evehimus cum omnibus iuribus et privilegiis quae huiusmodi cathedralium aedium propria sunt. Donec autem aedificatio templi perficiatur, indulgemus ut Pro-Cathedra Episcopus Ordinarius paroeciali templo in honorem Sancti Antonii in urbe « Sinop » exstante utatur. Insuper novam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Cuiabensi eiusque Praesulem metropolitico iuri Archiepiscopi Cuiabensis subicimus. Praeterea Episcopo Sinopensi iura, insignia, privilegia et honores tribuimus quibus Praesules eiusdem ordinis iuxta ius commune fruuntur eundemque iisdem oneribus obligationibusque adstringimus quibus ceteri in orbe catholico sacrorum Antistites ligantur. Cathedrale etiam capitulum condatur secundum morem in regione vigentem et normas per alias Apostolicas Litteras edendas ; quamdiu vero dioecesis canonicorum capitulo carebit, eorum loco, consultores dioecesani deligantur. Mensa episcopalis efficiatur Curiae emolumentis, fideliumque pecuniis sponte oblatis atque parte bonorum quae ei obvenient ex praescripto canonis 1500 C.I.C. quaeque ad mensam episcopalem dioecesis Adamanteae hactenus pertinuerunt. Quod attinet ad seminarii dioecesani constitutionem sacrorumque alumnorum educationem leges canonicae serventur, ratione habita tum decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », tum regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica latarum. Selecti vero seminarii alumni philosophicis theologicisque imbuendi disciplinis necnon presbyteri sua studia expleturi Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense. Dioecesi Sinopensi condita, presbyteri illi Ecclesiae censeantur adscripti, cuius in finibus officium vel beneficium habent, ceteri autem clerici seminariique tirones ei addicantur Ecclesiae, cuius in finibus legitimum domicilium habent. De huius dioecesis regimine et administratione, item de Vicarii Capitularis, sede vacante, electione ac similibus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Insuper acta et documenta quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut ad temporalia bona pertinent, ea omnia a Curia Adamanteae ad Curiam Sinopensem transferantur, in condendo tabulario religiose custodienda. Haec vero quae praescripsimus perficienda curabit Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, cui necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi ad Sacram Congregationem pro Episcopis sincerum perfecti negotii exemplar. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praep.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 7, pp. 760-761

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top