Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARRAGARTIENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI
GUIRATINGENSI DETRACTIS NOVA CONDITUR

 

Cum in pastorali munere exercendo « bonum dominici gregis semper sit suprema ratio » (cf. Christus Dominus, 25), in hoc laudandum esse putamus etiam Episcopum ac pastorem Guiratingensem, quippe qui, plane sibi conscius amplissimorum suae dioecesis finium graviumque incommodorum celeriori ministerio sacro saepe obstantium, nuper, consulta Conferentia Episcopali Brasiliensi, non dubitaverit ab Apostolica hac Sede expetere ut eiusmodi fines submutarentur novaque ibidem conderetur Ecclesia. Hac de causa, cum etiam constet idem consilium approbari a Venerabili Fratre Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia atque Apostolico Nuntio in Brasilia, eorumque suppletum esse consensum quorum interest necnon illorum qui id sua interesse censent, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praesunt, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras ea, quae sequuntur, decernimus atque iubemus. A dioecesi Guiratingensi loca distrahimus in quibus municipia vulgo Barra do Garças, Agua Bôa, Canarana, Geral Carneiro et Nova Xavantina consistunt, iisdem simul sumptis legeque civili singulis definitis novam condimus dioecesim Barragartiensem appellandam, quae ipsa suffraganea erit Ecclesiae Cuiabensi, cuius proinde Archiepiscopi iuri metropolitico ipsum pro tempore Episcopum subicimus Barragartiensem, iisdem tamen iuribus et privilegiis atque honoribus insignitum, quibus ceteri Episcopi dioecesani exornantur necnon officiis oneribusque adstrictum, quibus et ceteri ligantur sacrorum Antistites eiusmodi munere fungentes. Sedem autem novae dioecesis statuimus in urbe vulgo Barra do Garças nuncupata; itaque in templo ibi Deo in honorem Dominae Nostrae a populis «da Guia» dicato Episcopi cathedram figimus, quod simul evehimus ad cathedralis templi dignitatem, adeo ut privilegiis et insignibus frui possit ceterorum eiusdem ordinis templorum propriis. Etiam decernimus ut ibidem Capitulum Cathedrale instituatur ad morem in regione vigentem et secundum normas decreto sancitas suoque tempore edendas ; interea tamen concedimus ut, quamdiu deerit Canonicorum coetus, pro eis sint Consultores dioecesani ad statutas normas electi. Ad episcopalem porro novae dioecesis mensam quod attinet, iubemus ut emolumentis Curiae constet fideliumque stipibus necnon iusta portione sibi obventura, secundum can. 1500 C. I. C. sedulo aestimanda, e divisione bonorum adhuc ad mensam episcopalem Guiratingensem pertinentium. In iis, quae ad seminarii dioecesani aedificationem spectant et ad sacrorum candidatorum formationem, serventur praescripta iuris communis, ratione etiam habita Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » et ipsarum normarum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica emissarum. Statuimus praeterea ut selecti alumni philosophicis et theologicis disciplinis instruendi aut sacerdotes sua studia completuri ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur in Urbe situm. Uno eodem tempore lege sancimus ut, constitutione novae dioecesis Barragartiensis ad effectum deducta, sacerdotes censeantur Ecclesiae adscripti in qua ecclesiasticum habent officium vel beneficium ; ceteri clerici atque seminarii alumni ei addicantur dioecesi intra cuius fines legitimum habent domicilium. Insuper de regimine Ecclesiae hodie conditae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus ea omnino serventur quae sunt in iure canonico statuta. Ceterum mandamus ut actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona pertinent, a Curia dioecesis Guiratingensis ad dioecesanam Curiam Barragartiensem celeriter transmittantur, ut in condendo ibi tabulario rite asserventur. Quae hic statuimus exsequatur Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, a Nobis deputatus debitisque instructus facultatibus et cum libertate subdelegandi talis officii alicui viro in ecclesiastica dignitate constituto, addito tamen onere curandi ut certa et vera singulorum de peracta exsecutione documentorum exempla, sueto more obsignata sigilloque impressa, Sacrae Congregationi pro Episcopis mittantur. Has denique Apostolicas Litteras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 8, pp. 817-819

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana