The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PINNENSIS-PISCARIENSIS*

CATHEDRALIS ECCLESIA PINNENSIS-PISCARIENSIS AD HONOREM
SEDIS METROPOLITANAE CUI NOMEN PISCARIENSIS-PINNESIS EVEHITUR
 SIMULQUE ECCLESIASTICA PROVINCIA NOMINE ITA MUTATO IAM NUNC
ET IN POSTERUM APPELLANDA EX INTEGRO ILLIC CONSTITUITUR

 

Ad maiorem quidem spectantes utilitatem Christifidelium in regionibus Aprutina ac Molisina degentium, sacrorum Antistites pastoresque eis praepositi haud ita pridem ab Apostolica hac Sede poposcerunt ut, ad mentem ipsius Decreti Christus Dominus sub n. 40, tum dioecesis Pinnensis-Piscariensis ad Sedis metropolitanae gradum eveheretur tum nova Provincia ecclesiastica constitueretur. Item petivit Episcopus talis Ecclesiae ut eiusdem insuper appellatio, ratione habita dioecesanae maioris momenti portionis et quidem ipsius urbis frequentius habitatae, in Piscariensem-Pinnensem idcirco commutaretur. Quapropter, cum et constet commune optatum in ipsis eorum votis esse, quorum interest vel interesse censetur, legitimis de his rebus precibus Nobis adhibitis concedendum esse decernimus atque de plenitudine Apostolica potestatis Nostrae ea, quae sequuntur, per has Litteras statuimus et iubemus. Cathedralem Ecclesiam, quam diximus, Pinnensem-Piscariensem, hucusque Apostolicae Sedi immediate subiectam, nunc ad Ecclesiae metropolitanae dignitatem extollimus eique et nomen mutamus in Piscariensem-Pinnensem, et iura et privilegia conferimus, quae ad ius commune omnium huiusmodi dignitatis Ecclesiarum sunt propria. Uno vero eodemque tempore ecclesiasticam Provinciam, cui nomen Piscariensis-Pinnensis, ex integro constituimus, ita ut posthac constet tum metropolitana Ecclesia Piscariensi-Pinnensi tum Ecclesiis ei suffraganeis Teramensi et Atriensi aeque principaliter unitis hactenusque Apostolicae Sedi immediate subiectis. Ipsum autem Piscariensem-Pinnensem pro tempore Antistitem Nos perpetuo Metropolitae nomine insignimus iuribusque exornamus et privilegiis, quibus ceteri in catholico orbe Metropolitae secundum ecclesiasticas leges fruuntur, quorum tamen et oneribus et officiis eum ipsum adstringimus. Insimul ad altiorem metropolitanorum honorem etiam reverendum Collegium Canonicorum Ecclesiae Piscariensis-Pinnensis evehimus. Praeterea Venerabilem Fratrem Antonium Jannucci, in praesentia Episcopum Piscariensem-Pinnensem, Archiepiscopum ac Metropolitam eligimus facimus renuntiamus, iuribus videlicet et privilegiis praeditum oneribusque simul et officiis devinctum Metropolitarum Praesulum propriis. Quae hic praescripsimus, ea ad effectum adducantur a Venerabili Fratre Vincentio Fagiolo, Archiepiscopo Theatino atque Praeside Conferentiae Episcopalis Aprutinae et Molisinae, quem deputamus cuique necessarias et opportunas facultates facimus, etiam talis mandati alicui viro in ecclesiastica dignitate constituto subdelegandi, salvo utcumque officio curandi ut, exsecutione peracta, actorum documenta exarentur eorumque certa ac vera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmittantur. Has porro Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 5, pp. 533-534

 

Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top