The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

THEATINA ET ALIARUM*

NOVA PROVINCIAE ECCLESIASTICAE THEATINAE RECOGNITIO

 

Fructuosae Ecclesiae administrationi et catholicorum bono spiritali non parum prodest circumscriptiones ecclesiasticas iusta ratione constitui. Quod considerantes Sacrorum Antistites regionis Aprutinae et Molisinae, atque normis Decreti Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II Christus Dominus , n. 40 obsequentes, ab hac Apostolica Sede postulaverunt ut provinciae ecclesiasticae Theatinae fines opportune recognoscerentur. Nos autem, quorum est ex divino mandato necessitatibus omnium Christi gregis portionum sollerti cura prospicere, pro certo habentes huiusmodi petitionem in animarum salutem esse cessuram, preces eorundem admisimus et haec quae sequuntur Nostra Apostolica potestate statuimus et decrevimus. Circumscriptiones ecclesiasticae, quae intra fines provinciae civilis Theatinae comprehenduntur, provinciae ecclesiasticae Theatinae adgregentur et iuri metropolitano eius Archiepiscopi ad normam iuris communis subiciantur, Archidioecesi Lancianensi non excepta, quae tamen titulum metropolitanum amittet, exstincta provincia eiusdem nominis. Proinde metropolitana Ecclesia Theatina constabit ex suffraganeis Ecclesiis : Vastensi, Lancianensi, quae dignitatem archiepiscopalem servabit, et Ortonensi, quae perget esse aeque principaliter coniuncta cum Ecclesia Lancianensi. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Vincentium Fagiolo, Archiepiscopum Theatinum atque Conferentiae Episcopalis Aprutinae et Molisinae Praesidem, factis ad id necessariis et opportunis facultatibus, quas alii legare poterit, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta, documenta exarentur et eorum sincerum exemplar quam primum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 6, pp. 665-666

 

Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top