 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ANURADHAPURENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA
ANURADHAPURENSIS AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
Qui idem ac beatissimus Petrus, Apostolorum praecipuus, munus accepimus
universi Christi gregis pascendi, eodem, etiam quantum maxime possumus, amore ac
dilectione tuemur, eo vires Nostras, et curas, et sollicitudines contendentes,
ut quae gregi magis prosint, eadem et pro viribus in rem deducamus. Qua re, cum
in Praefectura Apostolica Anuradhapurensi iam catholica fides haud parva
cepisset incrementa, atque Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus
visum esset bene fieri si eadem ad gradum dioecesis eveheretur; per id enim tum
Missionariis ibi adlaborantibus meritae laudis testimonium reddi, animum addi ad
novos labores propagandae religionis causa; Nos in Venerabilium Fratrum
Nostrorum sententiam inclinantes, haec apostolica Nostra potestate decernimus.
Praefecturam Apostolicam Anuradhapurensem ad gradum et dignitatem dioecesis
evehimus, factis nempe iuribus atque oneribus quae dioecesium sunt propria. Eam
autem metropolitanae Sedi Columbensi in Taprobane ceu suffraganeam subicimus,
atque iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam
facimus, ut adhuc fuit ; eius sedem episcopalem in urbe Anuradhapura poni
statuimus, cathedram vero in templo S. Iosephi collocari, in eadem urbe, quod
cathedralis templi dignitate ornabitur. Episcopus novae dioecesis Consultores
dioecesanos pro Canonicis eliget, ad normam iuris, qui eum adiuvent sive
consilio sive opera. Quod autem mensam respicit, electionem Vicarii Capitularis,
Sede vacante, administrationem, similia, omnia iure Canonico temperentur.
Ceterum, ad haec, quae per has Litteras iussimus perficienda, Venerabilem
Fratrem Nicolaum Rotunno legamus, Archiepiscopum titulo Minorensem, atque in
Insula Taprobane, vulgo Sri Lanka Pro-Nuntium Apostolicum, vel quem ipse
delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta documenta
exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesima mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 6, pp. 668-669
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|