|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YAUNDENSIS ET ALIARUM*
QUATTUOR PROVINCIAE ECCLESIASTICAE CONSTITUUNTUR IN REPUBLICA CAMMARUNIENSI
Eo magis
catholica Ecclesia vigescit et dilatatur, atque efficacius animarum saluti
prospicit, quo aptius eius in orbe terrarum portiones ordinantur et
stabiliuntur. Cum igitur in Republica Cammaruniensi haec redemptorum pia Mater
prosperrimis sit locupletata incrementis et in posterum uberiores provideantur
fructus sive Ordinariorum sive cleri eiusdem nationis et adventicii alacri
industria, oportere duximus novas circumscriptiones ecclesiasticas constituere
fidelium necessitatibus consulentes. Quam ob rem, audito consilio Venerabilium
Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositorum et faventis sententiae eorum, quorum intererat,
habita ratione, suprema Nostra Apostolica auctoritate haec quae sequuntur
statuimus. Quattuor erunt deinceps in Republica Cammaruniensi ecclesiasticae
provinciae, et quidem :
1) Provincia ecclesiastica Yaundensis, quae constabit ex
archiepiscopali metropolitana residentiali Ecclesia Yaundensi atque suffraganeis
Ecclesiis residentialibus Dumensi, Mbalmayoënsi, Sangmelimaënsi, Bafiensi ;
2)
Provincia ecclesiastica Dualaënsis, quae constabit ex archiepiscopali
metropolitana residentiali Ecclesia Dualaënsi ac suffraganeis Ecclesiis
residentialibus Nkongsambensi et Bafussamensi ;
3) Provincia ecclesiastica
Garuensis, quae constabit ex archiepiscopali metropolitana Ecclesia Garuensi et
suffraganeis Ecclesiis residentialibus Maruana-Mokolensi et Yaguana;
4)
Provincia ecclesiastica Bamendana, quae constabit ex archiepiscopali
metropolitana residentiali Ecclesia Bamendana et suffraganeis residentialibus
Ecclesiis Bueaënsi et Kumboënsi, hoc ipso die condita.
Qui hactenus autem
Ecclesiis praeerant, quae sunt metropolitanae hasce per Litteras Apostolicas
constitutae, eos ad archiepiscopalem dignitatem evehimus. Ad haec omnia
perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Donatum Squicciarini, Apostolicum in
Republica Cammaruniensi Pro-Nuntium, factis ad id necessariis et opportunis
facultatibus, quas alii legare poterit, modo viro in ecclesiastica dignitate
constituto. Re vero acta, documenta exarentur et eorum exemplar quam primum ad
Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittatur. Has Litteras
Apostolicas ratas esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 6, pp. 666-667
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|