The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KUMBOĖNSIS*

DETRACTA PARTE SEPTEMTRIONALI TERRITORII DIOECESIS
BAMENDANAE IN CAMMARUNIENSI REPUBLICA, NOVA
CONSTITUITUR CATHEDRALIS SEDES, NOMINE «KUMBOĖNSIS»

 

Aptiora in dies cum sint suscipienda incepta ad recte universum Christi gregem gubernandum, censuerunt Venerabiles Fratres Nostri Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi peropportune fieri si nova erigeretur ecclesiastica circumscriptio ex dismembratis territoriis dioecesis Bamendanae. Quapropter, audita hoc super negotio sententia omnium quorum interest, sequentia decernimus. A dioecesi Bamendana partem septemtrionalem distrahimus eaque novam constituimus dioecesim a civitate eiusdem regionis principe vulgo « Kumbo » Kumboėnsem appellandam, quam circumscribant fines divisionis civilis vulgo nuncupati « Donga Mantung » cum divisione civili vulgo « Menchum », item fines divisionis civilis vulgo « Bui », cum divisione civili vulgo « Mezam », firmis exstantibus ceteris limitibus. Novae Ecclesiae sedem in urbe « Kumbo » esse statuimus, episcopalis vero magisterii cathedram in Ecclesia principali eiusdem civitatis Kumboėnsis, quam ad cathedralis dignitatem attollimus. Eam praeterea suffraganeam facimus (hodie enim ad hanc dignitatem ereximus) metropolitanae Sedi Bamendanae, eiusque episcopum iuri archiepiscopi Bamendani. Simul ac fas erit, Canonicorum collegium condatur iuxta normas per alias Litteras apostolicas edendas ; interim vero consultores dioecesani eorum loco deligantur, qui ad normam iuris sacro dioecesis Praesuli assistant. Haec quae praescripsimus ad exitum perducat Venerabilis Frater Donatus Squicciarini, Archiepiscopus titulo Tiburniensis atque in Cammaruniensi Republica Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, confectique negotii documenta sueto modo exarata ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat. Has Litteras Apostolicas ratas esse sive nunc sive in posterum volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima octava mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 6, pp. 669-670

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top