 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
UABAGANA*
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI MONTIS HAGENSIS, IN PAPUA NUOVA
GUINEA DIOECESIS NOVA CONDITUR NOMINE UABAGANA
Universae ecclesiae administrationi praepositi, ubi spes nova affulgeat posse
christianam religionem meliore uti fortuna, eo sane non dubitamus sollicitam
intendere mentem. Hic enim unus articulus regnat in corde : quomodo fidem
Christi, patrimonium scilicet omnium pretiosissimum, et tueamur, et propagemus,
et quasi in animos insculpamus. Quapropter, cum in Papua Nova Guinea christiana
religio Dei gratia atque labore Missionariorum felicia ceperit incrementa atque
praevideatur maiora esse captura, visum est Venerabilibus Fratribus Nostris
S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis
bene fieri si, divisa dioecesi Montis Hagensis, nova conderetur in fidelium
christianorum utilitatem. Quae probantes, apostolica Nostra auctoritate haec
statuimus. Territorium civilis provinciae vnlgo Enga a dioecesi Montis Hagensis
dividimus, quo novam dioecesim constituimus, ab urbe principe eius dicionis,
Uabaganam appellandam, metropolitanae Sedi Montis Hagensis, ad quam dignitatem
hodie hanc dioecesim eveximus, suffraganeam ; ita ut ipsa archidioecesis Montis
Hagensis deinceps tantum territorium provinciae civilis vulgo Western Highlands
comprehendat. Huius autem Ecclesiae Sedem in urbe Wabag collocari statuimus,
cathedram, in templo Boni Pastoris, in eadem urbe ; item pro Canonicis
Consultores dioecesani deligantur ad normam Iuris. Cetera iure Canonico
temperentur. Ceterum ea quae praecepimus Venerabilis Frater Franciscus De Nittis
ad exitum deducet, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Papua Nova Guinea
apostolicus Pro-Nuntius, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis
facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad
Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesima mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 7, pp. 763-764
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|