The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VICTORIENSIS IN TEXIA*

QUIBUSDAM LOCIS AB ARCHIDIOECESI S. ANTONII ALIISQUE
A GALVESTONIENSI-HOUSTONIENSI ECCLESIA NECNON
A DIOECESI CORPORIS CHRISTI RELIQUIS DETRACTIS NOVA
CONDITUR ECCLESIA NOMINE VOCTORIENSIS IN TEXIA

 

Libenter quidem, cum tempus necessitasque postulat, consilia confirmamus inceptaque fovemus quae aptiora videantur ad verum dominici gregis bonum provehendum, inter quae profecto adnumerantur congruae dioecesium divisiones novarumque constitutiones, quibus nempe et pastorali Episcoporum cura in particularibus Ecclesiis expeditius exerceatur et « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur» (cf. Chr. Dom., 22). Quae cum ita sint, consideratis amplissimis Ecclesiarum S. Antonii et Galvestoniensis-Houstoniensis atque Corporis Christi finibus, quibuscum et nonnulla fidelium incommoda nectuntur, nuper accidit ut, idem sentientibus Pastoribus illarum trium Ecclesiarum, probatus S. Antonii Archiepiscopus, audita Conferentia Episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, ab Apostolica hac Sede petierit, ut et memorati fines submutarentur et nova dioecesis nomine Victoriensis in Texia conderetur. Nos igitur, cum etiam constet id in votis esse ipsius Venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi tit. Maurianensis et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Delegati Apostolici, communique autem optato omnes assentiri quorum interest vel interesse censetur, de prudenti consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae per has Litteras ea quae sequuntur statuimus atque iubemus. Ab archidioecesi S. Antonii ea seiungimus loca, quibus Comitatus continentur sic vulgo appellati Calhoun, Colorado, DeWitt, Fayette, Jackson, Lavaca, Victoria, illasque Comitatuum Matagorda et Wharton regiones ad occasum vergentes ; ita a dioecesi Galvestoniensi-Houstoniensi ea distrahimus Comitatuum Matagorda et Wharton loca in orientem spectantia ; insuper a dioecesi Corporis Christi loca separamus quibus constat Comitatus Goliad. Quibus ipsis ita descriptis locis simul sumptis novam constituimus dioecesim nomine Victoriensis in Texia, quae etiam suffraganea erit archidioecesi S. Antonii, cuius proinde Archiepiscopi metropolitico iuri ipsum pro tempore Episcopum subicimus, qui novam reget Ecclesiam iisdem iuribus et privilegiis atque honoribus a Nobis insignitus, quibus ceteri in orbe exornantur Episcopi dioecesani, necnon officiis oneribusque adstrictus, quibus et ceteri ligantur sacrorum Antistites eiusmodi munere fungentes. Sedem autem dioecesis nunc constitutae statuimus in urbe vulgo Victoria denominata ; qua re in templo in honorem B. M. V. sub Victoriae titulo ibi exstanti Episcopi cathedram figimus eademque evehimus ad Cathedralis Ecclesiae Victoriensis in Texia dignitatem, ita ut privilegiis insignibusque frui possit ceterarum Cathedralium Ecclesiarum propriis. Simul concedimus ut ibi, donec Capitulum Cathedrale constituatur, dioecesani interea Consultores ad statutas normas aligantur. Ad episcopalem porro novae dioecesis mensam quod attinet, iubemus ut emolumentis Curiae constet fideliumque stipibus necnon iusta portione sibi obventura e divisione bonorum archidioecesis S. Antonii sedulo secundum can. 1500 C. I. C. facienda. In iis vero, quae ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem spectant, serventur praescripta iuris communis, ratione simul habita Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » atque normarum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Decernimus praeterea ut, constitutione eiusdem novae dioecesis ad effectum deducta, sacerdotes censeantur Ecclesiae adscripti in qua ecclesiasticum habent officium vel beneficium ; ceteri clerici atque Seminarii alumni ei addicantur dioecesi intra cuius fines legitimum domicilium habent. Ceterum mandamus ut actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve clerum aut ad fideles vel ad bona temporalia pertinent, a Curia archidioecesis S. Antonii ad Curiam dioecesis Victoriensis nunc conditae celeriter transmittantur, ut in condendo ibi tabulario asserventur. Quae hic nunc statuta sunt, ea exsequatur Venerabilis Frater Pius Laghi, Archiepiscopus titulo Maurianensis et in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Delegatus Apostolicus, quem Nos deputamus debitisque facultatibus instruimus una cum libertate talis officii subdelegandi viro in ecclesiastica dignitate constituto, salvo utcumque onere curandi ut, certa et vera singulorum de peracta exsecutione documentorum exempla, sueto more obsignata sigilloque impressa, Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 6, pp. 670-672

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top