The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BASSAM MAIORIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB ARCHIDIOECESI ABIDIANENSI DISTRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS «BASSAM MAIOR» APPELLANDA

 

De universa Ecclesia curam agentes, consilia quidem capimus inceptisque favemus necnon proposita confirmamus, quibus aliquo modo ad Christianum Nomen ubique terrarum propagandum conferri possit, « ita ut quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis, decursu temporum effectum suum consequatur» (AG 3). Hac ipsa de causa, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositi, ratione habita consensus eorum omnium quorum interest, prudenter censuerint novam in Litore Eburneo dioecesim constituendam esse, per quam aptius ibi evangelizationis operi consuleretur, eiusmodi eorum sententiam ratam habemus deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Ab archidioecesi metropolitana Abidianensi loca separamus in quibus lege civili circumscriptis regiones consistunt vulgo appellatae Aboisso, Grand-Bassam atque Bonoua, necnon urbes vulgo Port-Bouët et Koumassi ; iisque ita distractis simul sumptis novam condimus Ecclesiam Bassam maiorem appellandam ac limitibus tam proprie definitam, ut tum archidioecesim Abidianensem huiusmodi diductione nunc restrictam, tum dioecesim Abenguruensem et Rempublicam Ganensem, tum etiam, ad meridiem, maris Atlantici litus attingat. Praecipimus insuper ut nova dioecesis archidioecesi Abidianensi sit suffraganea eiusque cathedra episcopalis in sacra aede urbis Bassam maioris Sacratissimo Cordi Iesu dicata constituatur, quam proinde ad cathedralis templi dignitatem evehimus, simul mandantes ut ibi pro Canonicorum coetu Consultores dioecesani interea adhibeantur ad statutas normas electi. Denique decernimus ut omnia, quae hic statuimus, ad effectum adducantur ab ipso Nuntio Apostolico in Republica Litoris Eburnei aut a viro in ecclesiastica dignitate constituto ad id subdelegato, salvo onere curandi ut certa veraque singulorum de exsecutione documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide mittantur. Has denique Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
      S. Collegii Decanus

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Liborius Scaccia, Protonot. Apost. 
Renatus Ausiello, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 971-972

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top