The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANGGAUENSIS*

SEKADAUENSI HUCUSQUE PRAEFECTURA APOSTOLICA
«UNIONE EXSTINCTIVA» DEHINC CONIUNCTA CUM SANGGAUENSI
VICARIATU FORANEO I.E. DECANATU AB ARCHIDIOECESI
PONTIANAKENSI DISTRACTO NOVA IN INDONESIA
CONDITUR DIOECESIS NOMINE SANGGAUENSIS

 

Quam maxime foventes quidquid boni ad Christianum Nomen in terris propagandum efficax videtur, hac ipsa die propositum Nobis consilium ad evangelizationis opus pertinens confirmare non dubitamus. Cum enim Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi, iis quorum interest auditis, prudenter censuerint in civili Indonesiae provincia Kalimantan Occidentali nuncupata novam dioecesim constituendam esse ex integra regione vulgo « Kabupaten Sanggau », libenter Nos, eiusmodi sententiam ratam habentes, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus, quae sequuntur, eademque iubemus. Sekadauensis exstinguatur Praefectura Apostolica ut talis, quae per Constitutionem Apostolicam « Quandoquidem condere », die nono mensis Aprilis a. D. MCMLXVIII datam, a Paulo VI Decessore Nostro v. m. constituta erat ; simul atque praecipimus ut omnia et singula loca civilis regionis vulgo Kabupaten Sanggau, in quibus hucusque Vicariatus Foraneus seu Decanatus « Sanggau » constitit, ab archidioecesi Pontianakensi separentur. Quibus omnibus una cum Sekadauensi olim Praefectura Apostolica simul sumptis novam condimus Ecclesiam Sanggauensem appellandam, quae suffraganea erit Metropolitanae Ecclesiae Pontianakensi, eiusque cathedram episcopalem in sacra aede civitatis Sanggauensis principe statuimus, quam idcirco ad cathedralis templi dignitatem evehimus, simul mandantes ut ibi pro Canonicorum coetu Consultores dioecesani interea adhibeantur ad statutas normas electi. Denique decernimus ut omnia, quae hic iubemus, ad effectum adducantur a Venerabili Fratre Paulo Puente, Archiepiscopo titulo Macrensi in Mauretania atque Apostolico in Indonesia Pro-Nuntio, aut a viro in ecclesiastica dignitate constituto, quem ipse delegaverit, salvo onere curandi ut certa veraque singulorum de exsecutione documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide transmittantur. Has porro Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 975-976

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top