 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YOPUGONEN.*
QUIBUSDAM DETRACTIS AB ARCHIDIOECESI ABIDIANENSI NOVA
CONDITUR DIOECESIS NOMINE YOPUGONENSIS
Quam invisimus non semel Nos Africam continentem terram peculiari videlicet
cura respicimus utpote quae tantum prae se ferat spei tamque laetam venturae
Ecclesiae prosperitatis exspectationem. Consilia itaque apta libentes capimus
inceptaque inimus unde efficaciter consulatur flori ac progressui communitatum
ecclesialium eiusdem interminatae fere terrae. Quam ob rem, quoniam Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praefecti, habita nimirum
ratione consensionis illornm quorum intererat, providi existimaverunt novam in
Litore Eburneo dioecesim esse excitandam, quo certius ibidem evangelizandi
adiuvaretur industria, Nos hanc eorum sententiam confirmamus atque ex potestatis
Nostrae apostolicae plenitudine hisce ipsis Litteris sequentia decernimus
fierique iubemus. Ab archidioecesis Metropolitanae Abidianensis finibus loca
seiungimus occidentalia necnon septentrionalia, in quibus urbs vulgo « Yopougon
» iacet tum etiam regiones civili descriptione appellatae : Agboville, Adzopé,
Tiassalé, Sikensi, Dabou, Jacqueville quibus novam dioecesim condimus
Yopugonensem nomine cuius limes terminetur finibus Archidioecesis Abidianensis
prout est post detractionem superius memoratam et dioecesium similiter
Gagnoaensis, Bouakensis et Abenguruensis, et in parte australi litore maritimo
Atlantico. Mandamus praeterea ut nova haec dioecesis sit archidioecesi
Abidianensi suffraganea ipsiusque templum cathedrale habeatur aedes in urbe
Yopugonensi sita Sancti Andreae Apostoli sacra ; pro canonicorum autem coetu
volumus ad tempus Consultores adsint ad regulas statutas delecti. Denique
praecipimus ut singula a Nobis hic praestituta ad effectum perducantur ipso a
Nuntio Apostolico in Re publica Litoris Eburnei aut a viro in ecclesiastica
dignitate constituto ad id subdelegato, salvo onere curandi ut certa veraque
omnium de exsecutione documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito transmittantur. Has demum
Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die octavo mensis Iunii anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo secundo Pontificatus Nostri quarto.
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Collegii Decanus |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Liborius Scaccia,
Protonot. Apost.
Renatus Ausiello, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 973-974
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|