The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

XINOTEGANA*

CIVILI REGIONE VULGO JINOTEGA NUNCUPATA A DIOECESI MATAGALPENSI
 DISTRACTA NOVA PRAELATURA CONDITUR XINOTEGANA APPELLANDA

 

Libenti quidem animo neque ulla interposita mora precibus ad Nos admotis obsecundamus, quoties in certam Christifidelibus curam pastoralem praestandam vel augendam ipsae spectare Nobis videntur. Hac sane de causa, cum Venerabilis Frater Andreas Cordero Lanza di Montezemolo, Archiepiscopus titulo Anglonensis et in Republica Nicaraguensi Nuntius Apostolicus, audita illius Civitatis Conferentia Episcopali plane rei adsentiente, ab Apostolica hac Sede petierit ut per novam Praelaturam apte fidelibus haud paucis provideretur in quadam Matagalpensis dioecesis plaga commorantibus, eiusmodi postulationibus non sine causa concedimus hisque Nos Litteris ea decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Audito et confirmato consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum rationeque habita suppleti consensus quorum interest, de potestatis Nostrae Apostolicae plenitudine a dioecesi Matagalpensi totam regionem seiungimus vulgo departamento Jinotega nuncupatam eademque ita distracta nunc novam condimus Praelaturam Xinoteganam appellandam necnon iisdem finibus circumscriptam, quibus lege civili statutis memorata regio in praesentia continetur. Eius autem sedem constituimus in ipsa urbe Jinotega , cuius proinde paroeciale templum Deo in honorem Sancto Ioanni Baptistae dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae Praelatitiae evehimus, adeo videlicet ut et iuribus et privilegiis posthac fruatur ceterorum eiusdem ordinis templorum propriis. Simul novae Praelaturae pro tempore Praesuli Ordinario loci eadem iura facimus officiaque imponimus aut onera, quibus et ceteri ad normam iuris communis ornantur et ligantur Praesules eiusmodi munere fungentes. Praelatura hodie condita suffraganea erit Ecclesiae Managuensi, qua re Managuensis pro tempore Archiepiscopi metropolitico iuri Xinoteganum subicimus Praesulem. Quod spectat ad novae Praelaturae mensam, iubemus ut emolumentis Curiae constet fideliumque stipibus necnon iusta portione, secundum can. 1500 C.I.C. aestimanda, sibi obventura e divisione bonorum quae hucusque ad dioecesim Matagalpensem iure pertinebant. Praeterea, quae ad Seminarii alumnos attinent sacris disciplinis apte riteque ornandos, tum sacri serventur canones tum normae decreto Optatam totius Concilii Vaticani II sancitae, retentis tamen etiam praescriptis a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica suo tempore evulgatis. Simul tamen statuimus ut selecti alumni philosophice et theologice instruendi aut sacerdotes opportuna studia completuri ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. De novae Praelaturae regimine, administratione, de Vicario Capitulari sede vacante eligendo deque aliis id genus, ipsa iuris canonici statuta observentur. Deinde decernimus ut, constitutione novae Praelaturae ad effectum adducta, sacerdotes ei Ecclesiae adscripti censeantur in qua ecclesiasticum officium detinent vel beneficium ; ceteri clerici atque Seminarii tirones ei addicantur Ecclesiae intra cuius fines legitimum habent domicilium. Ceterum mandamus ut actorum documenta, quae aut ad novam Praelaturam Xinoteganam eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona pertinent, omnia a Curia Matagalpensi ad Curiam Xinoteganam transmittantur, ut ibi in instituendo tabulario asserventur. Quae hic iubendo stauimus exsequatur memoratus Venerabilis Frater Andreas Cordero Lanza di Montezemolo debitis facultatibus a Nobis instructus aut vir in ecclesiastica dignitate constitutus ad eiusmodi officium subdelegatus, salvo utcumque onere curandi ut certa veraque singulorum de peracta exsecutione documentorum exempla, sueto more obsignata sigilloque impressa, Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Volumus denique has Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse, contrariis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 977-978

 

Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top