 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AUSTRALIA, NOVA ZELANDIA ET OCEANIA*
EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS BYZANTINI
UCRAINORUM IN AUSTRALIA, NOVA ZELANDIA ET OCEANIA COMMORANTIBUS AD GRADUM
EPARCHIAE EXTOLLITUR
Christum Iesum imitantes diligentissima cura non solummodo iis fidelibus
prospicere studemus, qui, quasi congregatae oves, densos efficiunt greges,
quorum unusquisque a suo pascitur pastore, sed etiam, et quidem sollicitius, iis
qui in variis orbis terrarum regionibus diffusi, disiectae quodammodo gregum
partes esse videntur. Hi praecipue sunt, qui varias ob causas patriam
reliquerunt, nempe vel ut victum sibi quaererent, vel libertatem, vel vitae
tranquillitatem. Huiusmodi secuti normam, cum christifideles ritus Byzantini
Ucrainorum in Australia, Nova Zelandia et Oceania degentes, usque ad hunc diem
in Exarchatum Apostolicum constituti, religiosa disciplina et numero bene
floruerint, opportunum duximus iisdem aptiore modo prospicere, Exarchatum
Apostolicum ad Eparchiae gradum tollendo. Quoniam igitur de hac instituenda,
Conferentia Episcopalis Australiae et in ea Natione Pro-Nuntius Apostolicus
consenserunt, Nos Sacra Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus consulta et re
bene reputata, Nostra usi suprema Apostolica Auctoritate Exarchatum quem nuper
memoravimus ad dignitatem Eparchiae evehimus, iura tribuentes et officia
imponentes, quae sunt eiusmodi condicionis propria. Statuimus insuper ut nova
Eparchia tamquam suffraganea Ecclesiae Metropolitanae Melburnensi adiciatur,
eiusque episcopalis cathedra sit in ecclesia Sanctis Apostolis Petro et Paulo in
urbe Melburnensi dicata. Has vero Litteras Nostras nunc et in posterum efficaces
esse et fore volumus, ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis, quorum res
est, religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN S. Congr. pro Ecclesiis Orient. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Laurus Governatori, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 8, p. 979
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|