The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AUKINA*

IN INSULIS SALOMONIIS NOVA CONDITUR
DIOECESIS AUKINA COGNOMINANDA

 

Qui quattuor modo abhinc annos ecclesialem communitatem Honiaranam in Salomoniis Insulis laetissimi Nos ad gradum proveximus Metropolitanae Archidioecesis ob singulares ibidem repertos christiani nominis Ecclesiaeque Catholicae progressus, hodie nihilo minus iuvat publico quodam testimonio illustrare augescentem usque florem fidei ac robur institutionum ecclesiasticarum inter eundem dilectum clerum et populum illius dicionis. Etenim Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, qui negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione praesident, censuerunt plane convenire rerum illic condicioni ac prodesse pastorali curae hominum inibi degentium novam omnino condi dioecesim ex locis segregatis ab Archidioecesi Honiarana. Quandoquidem iustas eorum rationes comprobavimus ac praevidemus certissima inde fluxura spiritalia commoda in totam Ecclesiam Insularum Salomoniarum, de plenitudine potestatis Nostrae apostolicae haec constituimus fierique iubemus quae sequuntur. Communibus votis obsequentes rationemque habentes consensus omnium quorum interest, per has litteras ab Archidioecesi Honiarana plagam vulgo nuncupatam Malaita District seiungimus ex eaque efficimus novam dioecesim in Insula Malaita appellandam deinceps Aukinam, quam simul suffraganeam esse volumus dictae archidioecesi Honiaranae necnon iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione prorsus obnoxiam. Conditae autem sic dioecesis sedem episcopalem statuimus in urbe Auki, cathedram vero collocamus in templo Deo ad honorem Sancti Augustini Hipponensis Episcopi dicato, quod ideo ad dignitatem cathedralis aedis attollimus, concessis iuribus cunctis ac privilegiis quae hoc genus templis congruunt. Per alteras autem litteras Nostras ecclesiasticus eligetur vir qui primus quidem erit Episcopus Ecclesiae Aukinae hodie excitatae. Quae vero hunc ad modum decrevimus, pariter decernimus ut Venerabilis Frater Franciscus de Nittis, Archiepiscopus titulo Tunetensis et Apostolicus in Insulis Salomoniis Delegatus, vel quem ipse delegaverit, plenum ad effectum perducat, omniaque acta ad rem pertinentia ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizationem curet perquam diligenter transmittenda. Quibus praeceptis iubemus has Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum tempus ratas esse, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 258-259

 

Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 

top