The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COLORATENSIUM FONTIUM*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
DENVERIENSI AT A DIOECESI PUEBLENSI, NOVA DIOECESIS
COLORATENSIUM FONTIUM CONSTITUITUR

 

Accidit quandoque ut fidelium catholicorum utilitas dioecesium finium mutationem novamque dispositionem requirat ; tuncque Nostrum est omni prudentia et diligentia eiusmodi necessitati prospicere ; namque, uti studiosus pater familias domus suae inservit prosperitati, ita et Nos de universa Ecclesia curam agentes, nihil aliud nisi filiorum eius bonum optamus et consectamur. Ob eam causam, cum Venerabiles Fratres Iacobus Casey, Archiepiscopus Denveriensis, et Arturus Tafoya, Episcopus Pueblensis, Conferentia Episcopali Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis eis de hac re assentiente, ab Apostolica Sede postulavissent ut a suis circumscriptionibus certis distractis partibus finibusque mutatis nova constitueretur dioecesis, Nos, re attente considerata, auditis Venerabili Fratre Pio Laghi, Archiepiscopo titulari Maurianensi, in illa natione Apostolico Delegato, et Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis pro Episcopis negotia gerunt, concedendum esse postulationi censuimus. Quocirca suprema Nostra Apostolica potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Denveriensi territorium separamus Comitatuum vulgo Cheyenne, Douglas, Elbert, El Paso, Kit Carson, Lake, Lincoln, Park atque Teller et a dioecesi Pueblensi territorium Comitatus vulgo Chaffee dicti, atque his distractik territoriis novam condimus dioecesim, Coloratensium Fontium denominandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus Comitatus, quos nuper memoravimus, et sedem habebit in urbe Colorado Springs vocata, quam igitur ad dignitatem urbis episcopalis tollimus. Ibidem Episcopi Cathedram ponimus, in ecclesia Sanctae Mariae dicata, quam ideo ad cathedralis Ecclesiae Coloratensium Fontium gradum evehimus, eidem insignia et privilegia tribuentes, quae sunt ceterarum cathedralium Ecclesiarum. Dioecesim Coloratensium Fontium suffraganeam facimus archidioecesis Denveriensis eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Denveriensis subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, atque oneribus et obligationibus adstrictum, quae sunt locorum Antistitum propria. Novae dioecesis mensam efficient Curiae emolumenta, fidelium stipes et portio ei obveniens ex divisione, ad normam Canonis 1500 CIC facienda, bonorum quae ad hoc tempus fuerunt Mensae archiepiscopalis Denveriensis et Mensae episcopalis Pueblensis. Constituendo Capitulo canonicorum, quod fiet iuxta alias Litteras in posterum dandas, substituantur interea Consultores dioecesani ad normam iuris deligendi. Quod attinet ad formationem eorum qui sacerdotium petunt, serventur normae iuris communis atque Decretum Optatam Totius Concilii Oecumenici Vaticani II et praescripta a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica. Litteris his ad effectum deductis sacerdotes ei Ecclesiae habeantur adscripti, in cuius finibus officium habent aut beneficium ; ceteri sacerdotes, clerici et seminarii alumni in ea Ecclesia incardinati maneant vel incardinentur, ubi habent domicilium. Simul ac nova dioecesis erit constituta, omnia documenta, quae ad eam pertinent et ad eius clerum, fideles et bona temporalia, ad eandem mittantur quam primum, ut in tabulario serventur. Ceterum quae mandavimus Venerabilis Frater Pius Laghi efficienda curabit, vel quem ipse legaverit modo in ecclesiastica dignitate constitutum, factis nempe necessariis facultatibus. Re denique acta documentorum sincerum exemplar ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, rite subscriptum atque sigillo impressum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 253-254

 

Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 

top