The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAHAMAňNSIS*

IN TANZANIA CONSTITUITUR NOVA
DIOECESIS NOMINE KAHAMAňNSIS

 

Quoniam ę opus plantationis Ecclesiae in determinato hominum coetu certam attingit metam, cum congregatio fidelium, in sociali vita iam radicata culturaeque loci aliquatenus conformata, quadam stabilitate et firmitate fruiturĽ (AG, 19), iure petitum est ab Apostolica hac Sede ut, certa plaga ab archidioecesi TaboraŽnsi detracta, nova ibi dioecesis constitueretur. Nos igitur, confisi fore ut eiusmodi res haud paulum conferat ad opus evangelizationis in illa regione expediendum, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositorum, quam confirmamus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae haec statuimus quae sequuntur atque iubemus. Communibus votis obsecundantes rationemque habentes suppleti consensus quorum interest, per has Litteras ab archidioecesi TaboraŽnsi plagam vulgo ę Kahama Ľ nuncupatam seiungimus ex eademque condimus novam dioecesim KahamaŽnsem appellandam atque Metropolitanae Ecclesiae TaboraŽnsi suffraganeam necnon iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam, cuius episcopalem sedem in ipsa urbe ę Kahama Ľ sitam esse volumus, cuius ipsius templum ad dignitatem cathedralis templi evehimus, ita ut iuribus ac privilegiis dehinc fruatur ceterorum eiusdem ordinis templorum propriis. Per alteras autem Litteras Nostras ecclesiasticus eligetur vir, qui primus quidem erit Episcopus Ecclesiae KahamaŽnsis nunc conditae. Quibus hic statutis, volumus has Apostolicas Litteras et nunc et in posterum tempus ratas esse, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 255

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 

top