 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSAPHAT PARMENSIS*
AB EPARCHIA METROPOLITANA PHILADELPHIENSI UCRAINORUM QUADAM PLAGA DETRACTA
NOVA CONDITUR EPARCHIA NOMINE SANCTI IOSAPHAT PARMENSIS
Hoc Apostolicae Sedis, quae quidem spiritalis fidelium boni anxia curam de
universa Ecclesia agere consuevit, constat proprium esse etiam Eparchias in orbe
terrarum hic illic condere conditasque ita tueri, ut et Christifideles ritus
Byzantini apte in eo ipso servando ac profitendo adiuventur. Nuper igitur
Episcopi Metropoliae Philadelphiensis Ucrainorum in Foederatis Americae
Septemtrionalis Civitatibus, consideratis amplioribus eiusmodi Eparchiae finibus
anno MCMLVIII ad gradum Metropolitae evectae, plane sibi conscii rei agendae ut
in singulis illis locis cura pastoralis exerceretur non tam incommode, non
dubitaverunt Sanctae Sedi proponere ut, quibusdam Statibus ab Eparchia
Metropolitana Philadelphiensi Ucrainorum seiunctis, ex iis constans nova illic
conderetur Eparchia. Quam ob rem, de sententia Sacrae Congregationis pro
Ecclesiis Orientalibus, ad Nos a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali
eiusdem Sacrae Congregationis Praefecto relata, deque plenitudine potestatis
Nostrae Apostolicae per praesentes Litteras haec statuimus, quae sequuntur,
atque iubemus. A memorata Eparchia Metropolitana Philadelphiensi loca
distrahimus, in quibus Status vulgo Ohio, Mississipi, West Virginia, Kentucky,
Tennesse, Alabama, Georgia, North Carolina, South Carolina, Florida et Western
Pennsylvania consistunt, ex iisdemque novam condimus Eparchiam ab urbe Parma, in
qua eparchialis erit Sedes, appellandam, nempe Eparchiam Sancti Iosaphat
Parmensem, quam Eparchiae Metropolitanae Philadelphiensi Ucrainorum suffraganeam
subicimus cuiusque templus in urbe Parma exstans ad dignitatem evehimus
cathedralis templi, ita ut et privilegiis et insignibus frui possit ceterorum
eiusdem ordinis templorum propriis. Per alias autem Litteras Nostras Episcopus
constituetur, qui primus novam reget Eparchiam. Quibus sic statutis, Apostolicas
has Litteras nunc et in posterum tempus ratas esse volumus, quibuslibet rebus
contrariis haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Dimini
millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 4, pp. 345-346
© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana
|