|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE EL PETÉN*
ADMINISTRATIO APOSTOLICA «EL PETÉN» AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI
PROVEHITUR
Cum Administratio Apostolica « El Petén » in Republica
Guatimalensi quaedam iam susceperit incrementa atque in condicionibus versetur
quo stabilius constituatur, duximus diutius differendam non esse eiusdem
Administrationis elevationem ad gradum Vicariatus Apostolici, iisdem servatis
finibus eodemque servato nomine. Quam ob rem, audita sententia Venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Congregationis pro Gentium
Evangelizatione praepositorum, acceptoque quorum interest favorabili voto, Nos,
Apostolica Nostra usi potestate, Administrationem Apostolicam « El Petén » ad
gradum Vicariatus Apostolici provehimus eodem nomine appellandi. Volumus autem
ut Apostolicae hae Litterae Nostrae firmae sint et efficaces nunc et in
posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum,
die tertio mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo
quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 4 p. 436
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|