The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GARISSAňNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA GARISSAňNSIS,
IN KENYA, AD GRADUM DIOECESIS TOLLITUR

 

Quandoquidem Praefectura apostolica GarissaŽnsis, in Kenyae finibus sita, Dei gratia, in cuius nutu omnia sunt posita, et Missionariorum labore, sane operoso, haud parva fidei ceperit incrementa, simul ut maiora accipiat, simul ut Evangelii Praeconibus praeterquam quod iustus honor deferatur, animus etiam addatur ad coepta audaciora pro Christi sancta religione ineunda, visum est Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis bene fieri, si Praefectura illa in dioecesis formam redigeretur. In quorum profecto sententiam discedentes, re bene reputata, haec auctoritate Nostra apostolica de negotio statuimus atque iubemus. Apostolicam Praefecturam GarissaŽnsem ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, eodem nomine iisdemque limitibus. Erit autem illa metropolitanae Sedi Nairobiensi suffraganea, atque Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxia etiam in posterum. Sedem episcopalem in urbe vulgo Garissa Episcopus collocabit, cathedra magisterii sui in templo urbis principe posita, quod cathedrale erit, cum iuribus et oneribus debitis. Ceterum, quae ad cleri, populi, ipsiusque Episcopi iura et onera respiciant, item ad dioecesis administrationem, novi Iuris Canonici legibus omnino temperentur. Ad has vero Litteras exsequendas quod pertinet, id Venerabilis Frater oneri habebit Clemens Faccani, Archiepiscopus Serrensis in Proconsulari, atque Pro-Nuntius in Benya ; qui profecto poterit et alium, si visum fuerit, legare Virum, modo in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta exarentur, ac sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittat recte subscripta atque sigillo impressa. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertia mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 4, pp. 435-436

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top