 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MATIENSIS*
IN INSULIS PHILIPPINIS CIVILI PROVINCIA «DAVAO ORIENTAL» A DIOECESI TAGAMNA
DISTRACTA, NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE MATIENSIS
Episcopus Tagamnus, Venerabilis Frater Petrus Dean, sollicitus quidem de
efficaciore pastorali cura atque regimine dioecesano omnium Christifidelium sibi
in praesentia commissorum nuper in animum induxit, re convenienter ad
Conferentiam Episcopalem Insularum Philippinarum delata, hac a Sede Apostolica
petere immo et efficere ut, quibusdam suae dicionis locis semotis, nova inde
constitueretur dioecesana communitas. Quam ob rem certo quidem Nos intellegentes
consortem eiusdem esse consilii Venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani,
Archiepiscopum titulo Mallianensem atque Nostrum simul Apostolicum Nuntium ea
ipsa in Natione, certioresque ipsi facti eorum simul consensus, quorum interest
necnon eorum qui id sua referre contendunt, at maxime animum Nostrum intendentes
in ampliorem commoditatem spiritalem omnium fidelium ubique degentium, de
plenitudine potestatis Apostolicae Nostrae, qua divino fungimur consilio, hisce
Litteris singula quae subsequuntur statuimus fierique omnino iubemus. A dioecesi
Tagamna omnem eam civilem subtrahimus provinciam, cui publicum nomen « Davao
Oriental », ex itaque seiuncta regione novam condimus iure dioecesim
Matiensem in posterum appellandam tempus, quae eisdem prorsus finibus
circumscribatur quibus civilis dicio eiusdem nominis illius. Episcopalem vero
Sedem novae huius dioecesis in urbe locamus quae Mati nuncupatur ac templum
ibidem paroeciale Deo dicatum ad honorem Sancti Nicolai de Tolentino ad gradum
evehimus dignitatemque cathedralis aedis, cui insignia cuncta et privilegia
honores et notas tribuimus quibus reliquiae in orbe catholico cathedrales
fruuntur aedes. Matiensi autem Episcopo pro tempore concedimus honores insignia
necnon privilegia iura, eumque simul oneribus et officiis universis
obstringimus, quae ceterorum propria sunt Praesulum Ordinariorum locorum. Hanc
praeterea Matiensem dioecesim facimus legitime suffraganeam Archidioecesi
Davaensi eiusque pro tempore Episcopum subicimus metropolitico iuri
Archiepiscopi Davaensis. Quo dein certius praesto sit Pastori novae Ecclesiae
adiutorium ad normam iuris in eius Ecclesiae regimine ordinando volumus
collegium consultorum ibidem quam primum erigi. Consentaneae et dignae
sustentationi Praesulis novae dioecesis providebitur ex Curiae ipsius
emolumentis, fidelium oblationibus atque etiam portione ei obveniente ex
partitione bonorum, ex norma can. 122 C. I. C. perficienda, quae adhuc ad mensam
episcopalem Tagamnam pertinuerunt. De seminarii autem aedificatione et sacrorum
alumnorum institutione adservabuntur iuris communis praecepta, ante oculis
praesertim constitutis regulis ac normis a Sacra Congregatione pro Institutione
Catholica emissis. Selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis
disciplinis rite imbuendi tum etiam sacerdotes studia completuri, Romam suo
tempore mittantur ad Pontificium Collegium Philippinum. Quod porro attinet ad
novae dioecesis regimen et administrationem necnon, sede vacante, electionem
administratoris dioecesani, fideliumque iura et onera aliaque id genus,
implebuntur diligenter omnia quae his de rebus sacri praestituunt canones. Simul
ac dioecesis huius erectio ad proprium deducta erit effectum, iam sacerdotes
Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius finibus ecclesiasticum officium
detineant ; ceteri autem clerici ac seminarii tirones Ecclesiae maneant
incardinati in cuius finibus legitimum habeant domicilium. Acta insuper omnia et
documenta, quae constituta dioecesis ipsiusque clericos ac fideles et bona
temporalia fortassis respiciunt, ex Curia Tagamna ad Curiam Matiensem rite
transvehantur ubi adserventur in tabulario iam condendo. Ad haec denique cuncta
legitime exsequenda fidenter quidem destinamus memoratum Venerabilem Fratrem
Brunonem Torpigliani cui simul necessarias omnes tribuimus facultates et
opportunas potestates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere et officio iniuncto ad
Sacram Congregationem pro Episcopis reddendi authenticum exemplar actus ipsius
exsecutionis aliquando susceptae. Tandem haec universa a Nobis sic edicta
decretaque valere tam in praesens volumus quam in posterum tempus harum
Litterarum virtute, ullis rebus nequaquam obsistentibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die decimo sexto mensis Februarii anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro Episcopis
Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 9, pp. 761-763
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|