The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOSEPHI IN INSULIS PHILIPPINIS*

DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI CABANATUANENSI
NOVA DIOECESIS SANCTI IOSEPHI IN INSULIS PHILIPPINIS CONSTITUITUR

 

Saepe catholicorum utilitas postulat ut alicuius ecclesiasticae circumscriptionis fines mutentur et nova disponantur ratione ; quod cum contingit, Nostrum est diligenti cura consulere. Qua re, quoniam Venerabilis Frater Cicero Tumbocon Episcopus Cabanatuanensis, ob dioecesis amplitudinem obque magnum fidelium numerum, audita Conferentia Episcopali in Insulis Philippinis, petiit ut aliquibus territoriis ab eadem dioecesi distractis, nova constitueretur dioecesis, Nos, re bene considerata, cognita propensa sententia Venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titularis Mallianensis, in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii, et auditis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositis, aeque fieri censuimus si postulationi concederemus. Quocirca, Nostra Apostolica potestate, eorum, quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumunt, suppleto consensu, quae sequuntur decernimus. A dioecesi Cabanatuanensi detrahimus municipia : Carranglan, Cuyapo, Guimba, Licab, Llanera, Lupao, Munoz, Nampicuan, Pantabangan, Quezon, Rizal, Santo Domingo, Talugtog et San Josť City, et ex his novam dioecesim constituimus Sancti Iosephi in Insulis Philippinis, iisdem circumscriptam finibus, quibus municipia terminantur, quae supra memoravimus. Novae dioecesis sedem episcopalem in urbe San Josť appellata collocamus, et templum ibidem Deo in honorem Sancti Iosephi dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, insignibus et privilegiis ornatum, quae ad ceteras cathedrales ecclesias spectant. Eandem novam dioecesim suffraganeam facimus archidioecesi Lingayensi-Dagupanensi, eiusque Episcopum pro tempore, cum ceteris Praesulibus Ordinariis locorum per omnia exaequatum, iuri metropolitico Archiepiscopi Lingayensis-Dagupanensis subicimus. Ut autem Pastor noviter institutae dioecesis convenienter adiuvetur, decernimus ut quam primum collegium consultorum pro iure eligatur ; et ad eius dignam et congruam sustentationem providendam, statuimus ut hoc fiat curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam canonis 122 facienda, bonorum quae hucusque mensae episcopalis Cabanatuanensis fuerunt. Quod ad seminarium dioecesanum condendum et ad candidatorum formationem attinet, praescripta iuris communis servari volumus normasque a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutas, simul monentes ut selecti seminarii alumni in philosophicis et theologicis disciplinis erudiendi atque sacerdotes studiis penitus excolendi, Romam mittantur ad Pontificium Collegium Philippinum. Item servari volumus sacros canones, quoad novae dioecesis regimen et administrationem necnon, sede vacante, administratoris dioecesani electionem, fidelium iura et onera et alia id genus. Denique edicimus ut, dioecesi constituta, sacerdotes Ecclesiae habeantur adscripti, in cuius territorio ecclesiasticum habeant officium ; ceteri vero clerici et seminarii alumni, illi Ecclesiae incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio habeant domicilium ; et instrumenta quae constitutae dioecesis omnia contingunt, ad eandem Curiam Cabanatuanensem mittat. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Brunoni Torpigliani, debitis ei factis facultatibus etiam delegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito, re acta, documenta sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittendi. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 9, pp. 759-761

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top