 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RESISTENCIAE*
DIOECESIS RESISTENCIAE AD GRADUM ARCHIDIOECESIS ATTOLLITUR NOVAQUE PROVINCIA
ECCLESIASTICA CONDITUR
Patet territoriorum distributionem in ecclesiasticas provincias ad fidelium
salutem pertinere. Cum igitur ecclesiasticae circumscriptiones sunt
constituendae et ordinandae, Summi Pontifices eam debent curam et prudentiam
adhibere, ut huiusmodi distributiones vere bono animarum prosint. Qua de re,
quoniam Conferentia Episcopalis nationis Argentinae Apostolicae Sedi suasit ut
distractis peramplis partibus Provinciae ecclesiasticae Corrientensis, nova
constitueretur Metropolitana Ecclesia intra fines civilis provinciae vulgo Chaco
appellatae, cum sede in urbe Resistencia nuncupata atque eiusdem nominis
Provincia Ecclesiastica conderetur, Nos, cognita sententia Venerabilis Fratris
Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titularis Fundani, in Republica Argentina
Apostolici Nuntii, et audito consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacro Consilio pro publicis negotiis praepositorum, rati eiusdem
concessionem in profectum Ecclesiae et catholicorum illius regionis esse
cessuram, adhibitas preces exaudiendas esse censuimus. Ob eam rem, suppleto,
quatenus opus sit, consensu eorum quorum interest, vel qui sua interesse
praesumunt, ex plena Nostra Apostolica potestate, quae sequuntur statuimus et
decernimus. Sedem Resistenciae, a Metropolitana Ecclesia Corrientensi seiunctam,
ad dignitatem Archiepiscopalis Metropolitanae Ecclesiae attollimus, datis
iuribus et privilegiis, quae Metropolitanarum Sedium sunt ex iure communi
propria. Novam Ecclesiasticam Provinciam efficimus Metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis et dioecesibus Sancti Rochi et Formosae, a Metropolitana
Ecclesia Corrientensi detrahendis, eiusque Antistitem pro tempore Archiepiscopum
Metropolitam creamus, iuribus et privilegiis ornatum et obligationibus
adstrictum, quibus ceteri orbis catholici Metropolitae ex sacrorum canonum
normis ornantur et obstringuntur; simul autem Praelatos ordinarios locorum
suffraganearum Ecclesiarum Sancti Rochi et Formosae metropolitico iuri
Archiepiscopi pro tempore Resistenciae subicimus. Haec omnia perficienda damus
Venerabili Fratri Ubaldo Calabresi, necessariis et opportunis eidem factis
facultatibus etiam alteri delegandis, ad effectum de quo agitur, dummodo sit in
ecclesiastica dignitate constitutus ; onere imposito sincerum actus exsecutionis
peractae exemplar primo quoque tempore ad Sacram Congregationem pro Episcopis
mittendi. Apostolicas autem has Litteras et nunc et in perpetuum ratas esse
volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo
octavo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto,
Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis
Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 6, pp. 548-549
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|