The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AGANIENSIS*

IN INSULIS OCEANI PACIFICI NOVA CONDITUR
PROVINCIA ECCLESIASTICA NOMINE AGANIENSIS

 

Compertum quidem habentes in Insulis Oceani Pacifici primam missionalem dioecesim ex variis Micronesiae portionibus nomine Aganiensem per Litteras Apostolicas Centenario anno ter , die XIV mensis Octobris anno MCMLXV a Paulo VI Decessore Nostro ve. me. datas, conditam esse, Nos ipsi, illuc mense Februario anno MCMLXXXI peregrinati pastoralis visitationis causa, quot etiam incrementis aucta iam esset satis didicimus. Considerata autem illius Ecclesiae particularis certa maturitate, Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, consilio audito tum venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi titulo Maurianensis atque in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Delegati Apostolici, tum eorum, quorum interest, rationeque etiam habita provinciarum ecclesiasticarum illic iam optimo sane iure in quibusdam Melanesiae et Polynesiae regionibus constitutarum, merito censuit a provincia ecclesiastica Sancti Francisci in California dioecesim Aganiensem seiungendam et ad honorem Ecclesiae Metropolitanae provehendam esse, unoque tempore suasit ut nova ibi provincia ecclesiastica crearetur eademque constans sive Aganiensi Ecclesia, quae Metropolitana esset, sive ipsa Ecclesia Carolinensium-Marshallensium, quae posthac ei suffraganea esset ac distracta a provincia ecclesiastica nomine Suvana, cui eam die III mensis Maii anno MCMLXXIX per Literas Nostras Tametsi Ecclesiae Sanctae Nos ipsi adiunximus. Eidem simul, quam memoravimus, Sacrae Congregationi visum est peropportunum ut venerabilis Frater Filibertus Camacho Flores, hactenus dioecesis Aganiensis Episcopus, ad dignitatem Archiepiscopi Metropolitae eveheretur eiusdem Aganiensis archidioecesis Metropolitanae. Quibus igitur reputatis, de sententia Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, quam a Venerabili eius Praefecto ad Nos relatam confirmamus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris haec statuimus quae sequuntur atque iubemus. Novam provinciam ecclesiasticam, secundum ea omnia ipsa quae supra particulatim descripta sunt, condimus Aganiensem appellandam, quae eidem, quam diximus, Sacrae Congregationi obnoxia quidem erit, et Aganiensem hucusque dioecesim nunc archidioecesis Metropolitanae dignitate insignimus, cuius primum pastorem eundem confirmamus venerabilem Fratrem Filibertum Camacho Flores, quem et honore Archiepiscopi Metropolitae decoramus. Ipsi praeterea statuimus ut novae provinciae ecclesiasticae praesules ad Conferentiam Internationalem seu Coetum Episcoporum Oceani Pacifici iure pertineant, utque nova archidioecesis Aganiensis non Nuntiaturae Apostolicae Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum sed Delegationis Apostolicae in Insulis Oceani Pacifici iurisdictioni subsit, ad quam et dioecesis Carolinensium-Marshallensium pertinere perget. Simul autem iubemus ac decernimus ut, vi ipsius Decreti Viso et mature , quod die XXVII mensis Novembris anno MCMLXXX a Supremo Signaturae Apostolicae Tribunali est editum, causae nullitatis matrimonii ad archidioecesim Aganiensem et ad suffraganeam eius dioecesim pertinentes in secundo iurisdictionis gradu apud regionale pertractentur Tribunal Suvanum a Praesulibus Conferentiae Episcopalis Oceani Pacifici, data apostolica licentia, institutum, integro tamen semper iure, sicut lege canonica sancitur, provocandi ad Sacram Romanam Rotam. Deinde novae archidioecesis ut stabilitati ac firmitati plane prospiciatur, sacrorum alumni apte in Regionali Sancti Petri Chanel Seminario Maiore instituantur, quod, moderante ipsa Sacra Congregatione de Propaganda Fide, in archidioecesi Suvana exstat omnibusque Insularum Oceani Pacifici Missionibus patet. Quae hic sunt statuta, omnia exequatur venerabilis Frater Antonius Magnoni, Archiepiscopus titulo Bosetanus et in Insulis Oceani Pacifici Delegatus Apostolicus, aut alius ecclesiasticus vir ad id ab eo designatus, necessariis factis facultatibus. Re vero acta, certa veraque singulorum documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda fide transmittantur. Has denique Literas Apostolicas volumus nnnc et in posterum tempus ratas esse, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 7, pp. 629-631

 

Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top