The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AUREATENSIS - GUADUENSIS*

NON NULLIS LOCIS AD ARCHIDIOECESI MANIZALENSI
ALIISQUE AUT A FACATATIVENSI ECCLESIA AUT A
BARRANCABERMEJENSI SEIUNCTIS NOVA CONDITUR
DIOECESIS NOMINE AUREATENSIS-GUADUENSIS

 

Quod iure Apostolica Sedes facere egregie consuevit, id bono animo ac fiduciae pleni protrahentes, in plura quidem consilia aut incepta incumbimus, inter quae et congruae dioecesium enumerantur divisiones novarumque constitutiones, quae eo proprie spectant ut pastorale Episcoporum munus, ubilibet tempus necessitasque postulat, continenter ac prospere exerceri possit. Hac de causa, postquam Archiepiscopus Manizalensis, consulta Conferentia Episcopali Columbiana, ex consensu tum Episcopi Facatativensis tum Barrancabermejensis a Sancta hac Sede poposcit ut nova illic dioecesis constitueretur, nunc Nos, qui maxime cupimus ut in illa quoque regione « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur » (cf. CD, 22) quique certo scimus idem propositum et in votis esse venerabilis Fratris Angeli Acerbi, Archiepiscopi titulo Zellensis atque Nuntii Apostolici in Columbiana Republica, eorum suppleto consensu quorum interest aut interesse censetur, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacri Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis praepositorum, quam ratam habemus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae haec statuimus quae sequuntur atque iubemus. E locis hucusque archidioecesis Manizalensis, et etiam ex aliis dioecesis Facatativensis aliisque Barrancabermejensis propriis, ea separamus, quae complectuntur municipia vulgo « Puerto Boyacá », « Puerto Triunfo », « La Dorada », « Puerto Salgar », « Guaduas », « Caparrapí », « Chaguaní », « Samaná »,« Victoria », « La Palma », « Yacopí », « Marquetalia », Pensilvania et « Manzanares », simulque civilem distrahimus regionem cui nomen « Corregimiento de Montebonito » necnon plagam nomine « Inspección de Policía de San Miguel » vulgo denotatam ; iisque ex locis simul sumptis novam dioecesim condimus Aureatensem-Guaduensem appellandam iisdemque finibus circumscriptam, quibus memorata municipia civilesque regiones in praesentia definiuntur. Nova ergo dioecesis, in septemtriones spectans, tum dioecesi Barrancabermejensi tum Succursensi et Sancti Aegidii finitima erit ; ad orientem vergens, tum dioecesim Chiquinquerensem tum Zipaquirensem tum Facatativensem attinget; ad meridiem archidioecesis Ibaguensis et dioecesis Girardotensis contiguae ei erunt ; ad occidentem autem, confinis ipsa erit sive archidioecesi Manizalensi sive dioecesi Sonsonensi Rivi Nigri. At eiusmodi nova dioecesis, cuius sedem episcopalem in urbe « La Dorada» vulgo dicta esse iubemus cuiusque paroeciale templum ibi exstans Deoque dicatum in honorem B. M. V., quae « Nuestra Señora del Carmen » populari appellatione invocatur, gradu et honore Ecclesiae Cathedralis insignimus, suffraganea erit archidioecesi Manizalensi, cuius proinde Archiepiscopi iuri metropolitano Episcopum pro tempore Aureatensem-Guaduensem subicimus, officiis oneribusque quidem obstrictum sed iuribus etiam exornatum cuiusque Episcopi dioecesani propriis. Praeterea, quo aptius spiritali fidelium utilitati prospiciatur, etiam paroeciale templum Deo in honorem S. Michaëlis Arcangeli sacrum, quod in urbe « Guaduas » exstat maiorisque est momenti, ad dignitatem Ecclesiae Concathedralis evehimus. Statim vero necesse est, ut in dioecesi hodie constituta Collegium Consultorum iure statutum instituatur, quod pro munere suo debitum novo Pastori ferat auxilium. Simul decernimus ut sive e Curiae emolumentis fideliumque stipibus, sive ex stipendio a civili Auctoritate persolvendo, necnon ex iusta ad normam can. 122 C. I. C. portione bonorum Ecclesiarum, unde est orta nova dioecesis, huius mensa episcopalis consequatur aequa ac decora, quae vulgo « Mitra » appellatur. Tum iuris communis normae tum regulae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutae et in Seminarii dioecesani aedificatione et in sacrorum alumnorum formatione omnes serventur; selecti tamen tirones philosophicis et theologicis disciplinis instruendi, aut clerici qui sua sint studia completuri, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur in Urbe Roma situm. Hoc porro praecipimus, ut de regimine novae dioecesis eiusque bonorum administratione, de Administratore dioecesano sede vacante eligendo deque fidelium oneribus atque iuribus, necnon de aliis id genus adamussim sacri canones observentur. Lege deinde sancimus ut, per constitutionem dioecesis Aureatensis-Guaduensis ad effectum adductam, sacerdotes ei Ecclesiae adscripti censeantur intra cuius fines ecclesiasticum habent officium, reliqui presbyteri et Seminarii sacrorum alumni ei addicantur Ecclesiae, in qua legitimum habent domicilium. Omnia denique actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona attinent, a Curiis dioecesium Manizalensis aut Facatativensis aut Barrancabermejensis ad Curiam memoratae novae dioecesis transmittantur, ut in condendo eius archivo bene asserventur. Omnia ultro, quae hic iubentes statuimus, venerabilis Frater Angelus Acerbi, quem diximus, exsequatur, a Nobis deputatus debitisque auctus facultatibus atque libertate id delegandi ad alium virum in eeclesiastica dignitate constitutum, imposito tamen onere curandi ut certa veraqne actae exsecutionis Iitterarum exempla Sacrae Congregationi pro Episcopis mittantur. Quas Apostolicas Litteras Nostras nunc et in posterum tempus ratas esse volumus, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 8, pp. 697-699

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top