 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COATZACOALSENSIS*
QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI SANCTI ANDREAE DE TUXTLA
DISTRACTIS NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE COATZACOALSENSIS
Plane conscii omnium officiorum, quae a gravissimo munere Nostro, quod in
pascendo universo dominico grege quidem consistit, seiungi omnino non possunt,
quam maxime imprimisque consilia necnon incepta persequenda curamus, per quae
Populo Dei qualibet in regione orbis terrarum vitam agenti tota doctrina
christiana facilius aut efficacius tradatur. Cum igitur venerabilis Frater
Villelmus Ranzahuer Gonzales, Episcopus Sancti Andreae de Tuxtla, audita etiam
Conferentia Episcopali mexicana, ab Apostolica hac Sede nuper postulaverit, ut
nova illic Ecclesia particularis constitueretur quibusdam ex locis hucusque suae
dioecesis propriis, Nos, cum id et in votis sit venerabilis Fratris Hieronymi
Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis atque Delegati Apostolici in
Republica Mexicana, suppleto eorum consensu quorum interest vel quorum id
interesse censetur, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quam
confirmamus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae nunc a dioecesi
Sancti Andreae de Tuxtla loca distrahimus, quibus municipia continentur vulgo
nuncupata : Coatzacoalcos, Cosoleacaque, Ixhuatlan del Sureste,
Hidalgotitlan, Minatitlan, Moloacan, Las Choapas, Pajapan et Zaragoza, ex
iisque simul sumptis legeque civili circumscriptis ac definitis novam dioecesim
condimus Coatzacoalsensem appellandam. Haec praeterea dioecesis, cuius
sedem in urbe « Coatzacoalcos » Ipsi statuimus et esse volumus, cuiusque
paroeciale templum Sancto Ioseph Sponso B. M. V. dicatum honore Ecclesiae
Cathedralis insignimus una cum privilegiis ceterorum id genus templorum
propriis, suffraganea erit archidioecesi Ialapensi, cuius proinde Archiepiscopi
metropolitano iuri Episcopum pro tempore Coatzacoalsensem subicimus, qui simul
non modo iuribus nunc exornatur sed officiis etiam et oneribus obstringitur,
quae ad Episcopos pertinent dioecesanos. In nova interea dioecesi instituatur
oportet Collegium Consultorum iure praescriptum, et quidem quam primum, ut novo
Pastori praesens feratur auxilium. Quod porro ad episcopalem novae Ecclesiae
mensam attinet, mandamus ut ei provideatur emolumentis Curiae fideliumque
stipibus necnon iusta, ad normam can. 122 C.I.C., portione bonorum (vulgo «
Mitra »), quae hactenus omnia ad episcopalem mensam Sancti Andreae de Tuxtla
pertinebant. Tum iuris communis praescripta tum normae a Sacra Congregatione pro
Institutione Catholica statutae serventur in exstructione Seminarii dioecesani
et in formatione sacrorum alumnorum apte comparanda; at selecti alumni
philosophicis et theologicis disciplinis instruendi, aut sacerdotes ut sua
compleant studia, ad Pontificium Collegium Mexicanum in Urbe situm mittantur.
Mandamus etiam ut de regimine Ecclesiae hodie conditae de eiusque bonorum
administratione, de Administratore dioecesano eligendo sede vacante atque de
iuribus et oneribus fidelium, necnon de aliis id genus, sacri canones plane ac
perfecte serventur. Unoque tempore lege sancimus ut, constitutione dioecesis
Coatzacoalsensis ad effectum deducta, sacerdotes ei censeantur Ecclesiae
adscripti intra cuius fines ecclesiasticum habent officium, ceteri vero
sacerdotes aut clerici ipsique seminarii tirones ei addicantur Ecclesiae, in qua
legitimum habent domicilium. Omnia denique actorum documenta, quae aut ad novam
dioecesim eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona attinent, a Curia
Sancti Andreae de Tuxtla ad Curiam Coatzacoalsensem prompte transmittantur
ibique in condendo tabulario rite asserventur. Quae hic iubentes decrevimus
exsequatur venerabilis Frater Hieronymus Prigione, quem diximus, a Nobis
deputatus, debitis factis facultatibus una cum libertate id ad aliquem in
ecclesiastica dignitate constitutum delegandi, onere tamen imposito curandi ut
certum verumque exemplum litterarum actae exsecutionis Sacrae Congregationi pro
Episcopis mittatur. Quas Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Iosephus Cattani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 7, pp. 632-633
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|