 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LEIRIENSIS - FATIMENSIS*
PRIMAEVO TITULO DIOECESIS LEIRIENSIS ADDITUR TITULUS FATIMENSIS
Qua pietate ac religione in Virginem feramur, Christi Matrem castissimam
caelorumque Reginam, cum verba Nostra produnt, tum maxime vita : non enim aut
loquimur quidquam aut gerimus, quin inde, praeterquam quod Christi, adorandi Dei
Filii, etiam Matris eius laus grata promanet. Erga vero Deiparam Virginem
Fatimensem singularem inclinationem Nostram et peregrini pluries ostendimus
Fatimae, et supplices in foro S. Petri Romae ultro monstravimus, cum recens
catholicum orbem incertasque eius fortunas in Illius tutelam tradidimus. Qua re,
cum Venerabilis Frater Albertus Cosme do Amaral, Episcopus Leiriensis, suo
suorumque tum cleri tum etiam populi nomine, ab hac Apostolica Sede petierit ut
suae dioecesis indici etiam titulus « Fatimensis » adderetur : summam enim et
famam, et gloriam, et laudem quae ex eo pago in quo Virgo se ostenderit, tamquam
e fonte clarissimo, in totam dioecesim redundasse ; ceterum esse beatissimam
illam Matrem ab anno MDCCCCLXII Patronam dioecesis principem ; Nos, fore
putantes ut concessum beneficium pietatem erga Deum eiusque Genetricem augeat,
libenti sane animo admotae expostulationi concedimus. Quapropter, consilio ante
petito a Venerabili Fratre Sancte Portalupi b. m. olim Archiepiscopo titulo
Christopolitano atque in Lusitania Apostolico Nuntio ; iis praeterea probatis,
quae Sacra Congregatio pro Episcopis de re statuerit, factis olim a Nobis
potestatibus, placet veteri titulo Leiriensis dioecesis etiam « Fatimensem »
apponi, sane in perpetuum, ut posthac ea Sedes Leiriensis-Fatimensis
cognominetur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo
quarto, die tertio decimo mensis Maii, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis
Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 10, pp. 833-834
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|