 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ASSIDONENSIS - JEREZENSIS*
IN CATHEDRALI DIOECESIS ASSIDONENSIS-JEREZENSIS TEMPLO, QUOD HONORI SANCTISSIMI
SALVATORIS DICATUM IN URBE «JEREZ DE LA FRONTERA» EXSTAT, COLLEGIALE DISSOLVITUR
ET CATHEDRALE INSTITUITUR CAPITULUM
Qui novam nuper dioecesim nomine Assidonensem-Jerezensem condidimus haud
obliti sumus per Apostolicas tunc Litteras Nostras id quoque inter alia decretum
esse, ut in cathedrali eiusdem Ecclesiae templo etiam Capitulum Cathedrale
postea institueretur secundum proprias normas. Nunc igitur, auditis precibus
huic Sanctae Sedi ab Episcopo Assidonensi-Jerezensi adhibitis, ex sententia
Sacrae Congregationis pro Clericis, quam ratam facimus, vi et auctoritate Nostra
Apostolica per has Litteras Capitulum Collegiale memorati templi dissolvimus
simul atque Capitulum Cathedrale ibidem condimus duodecim ex Canonicis constans.
Statuimus autem ut etiam eiusmodi Capituli Canonici iuribus ac privilegiis
fruantur iure canonico sancitis omniumque Canonicorum propriis, unoque tempore
praecipimus ut Capitulum Cathedrale nunc constitutum « sua habeat statuta, per
legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano probata » (can.
505), quae quidem mandamus ut fideliter serventur. Quod denique ad rem attinet,
necessarias et opportunas Episcopo Assidonensi-Jerezensi facultates facimus una
cum libertate eandem rem delegandi ad alium ecclesiasticum virum quem ipse
designaverit, onere tamen imposito curandi ut, ipso Capitulo re instituto, verum
peractae exsecutionis litterarum exemplum ad Sacram quam diximus Congregationem
pro Clericis transmittatur, veluti Capituli Cathedralis in clara dioecesi
Assidonensi-Jerezensi conditi testimonium. Contrariis quibuslibet minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SILVIUS Card. ODDI
S. Congr. pro
Clericis
Praefectus |
Iosephns Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 10, pp. 834-835
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|