 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAPUTENSIS ET ALIARUM IN MOZAMBICO*
NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE IN DICIONE MOZAMBICANA DUAE CONSTITUUNTUR,
NOMINE BEIRENSIS UNA ET NAMPULENSIS ALTERA, MAPUTENSIS VERO VELUTI EX
INTEGRO CONSTITUITUR
Quo efficacius Christifidelibus
prospiceretur Mozambicanis illaque in regione opus evangelizationis expeditius
redderetur, iure quidem propositum est nuper, ut et ecclesiasticae eiusmodi
locorum circumscriptiones nova ratione definirentur et duae illic novae
Provinciae perquam utiliter constituerentur, quarum Sedes episcopales Beirensis
et Nampulensis dein metropolitanae essent. Hac de causa, ex sententia
Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositorum, quae et
eorum votis congruit quorum interest quamque confirmando ratam facimus, vi et
potestate Nostra Apostolica haec per has Litteras statuimus atque iubemus.
Ecclesiasticas memoratae regionis Mozambicanae circumscriptiones ita ordinamus,
ut tres posthac ibi sint Provinciae Ecclesiasticae. Propterea, Provinciam
Ecclesiasticam Maputensem velut ex integro constituentes, decernimus ut posthac
ipsa constet tum metropolitana Sede Maputensi tum Ecclesiis ei suffraganeis
Inhambaniana atque Xai-Xaiensi. Simul vero Provincias Ecclesiasticas ibi
condimus Beirensem et Nampulensem cognominandas, cuius utriusque propriam Sedem
hucusque episcopalem ad dignitatem metropolitanam nunc evehimus, dum
praescribimus ut prior novarum Provinciarum constet sive sua metropolitana Sede
Beirensi sive Ecclesiis ei suffraganeis Quelimenensi ac Tetiensi, altera autem
sive metropolitana Sede Nampulensi sive Ecclesiis Lichingaensi ac Pembana, quae
ei suffraganeae erunt Sedes. Item Praesules Beirensis et Nampulensis dignitate
archiepiscopali ac Metropolitarum propria a Nobis exornantur, qui congruis
iuribus et privilegiis proinde fruentur necnon suis obligationibus ad statutas
normas adstringentur. Ad effectum denique omnia, quae hic lege sanximus, adducat
venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus et in
Civitate Mozambicana Delegatus Apostolicus, aut alius ecclesiasticus vir ad id
delegatus ab eo, necessariis factis facultatibus. Quod reliquum est,
commonefacimus ut, plane re peracta, certa veraque singulorum de ea documentorum
exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide prompte transmittantur. Has utcumque Litteras Apostolicas volumus et nunc
et in posterum ratas esse suosque effectus habere, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
DERMOT J. RYAN, ARCHIEP. DUBLINEN.
S. Congr. pro Gentium Evang.
Pro-Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 10, pp. 835-836
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|