The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VENETIARUM IN FLORIDA*

DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESIBUS
MIAMIENSI, ORLANDENSI ET S. PETRI IN FLORIDA NOVA
DIOECESIS VENETIARUM IN FLORIDA CONSTITUITUR

 

Postulat quandoque catholicorum utilitas ut dioecesium fines mutentur et nova disponantur ratione ; quibus in casibus Nostrum est diligenti prospicere cura. Quoniam igitur Venerahiles Frater Eduardus McCarthy, Archiepiscopus Miamiensis, Thomas Grady, Episcopus Orlandensis et Villelmus Thomas Larkin, Episcopus S. Petri in Florida, audita Conferentia Episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, postulaverunt ut certis territoriis ab iisdem dioecesibus distractis nova dioecesis constitueretur, Nos, re bene considerata, cognita propensa sententia Venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi titularis Maurianensis et in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis Pro-Nuntii Apostolici, et auditis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositis, aeque fieri censuimus, si postulationi concederemus. Qua re, ex Nostra Apostolica potestate, eorum quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumunt, suppleto consensu, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Miamiensi territorium detrahimus Comitatuum, qui communi nomine appellantur Collier, Glades et Hendry ; a dioecesi Orlandensi territorium Comitatus, qui vulgo Highlands vocatur, et a dioecesi S. Petri in Florida territorium Comitatuum, qui communiter Charlotte, De Soto, Hardee, Lee, Manatee et Sarasota denominantur ; et ex his distractis territoriis novam constituimus dioecesim Venetiarum in Florida, iisdem circumscriptam finibus, quibus decem Comitatus, quos nuper diximus, terminantur. Huius dioecesis sedem in urbe collocamus, vulgo Venice dicta, episcopali dignitate insignita et episcopalem Cathedram ponimus in Ecclesia mysterio Epiphaniae dicata, quae eam ob causam erit Cathedralis Ecclesia Venetiarum in Florida, insignibus et privilegiis ornata, quibus ceterae eiusdem generis Ecclesiae. Novam dioecesim suffraganeam facimus archidioecesis Miamiensis, eiusque pro tempore Episcopum, cum honoribus tum oneribus parem per omnia ceteris Episcopis, metropolitico iuri Archiepiscopi Miamiensis subicimus. Statuimus dein ut quam primum ex iure Consultores dioecesani eligantur, dum Capitulum Cathedrale instituatur, qui Episcopo sint auxilio. Huius autem dignae et congruae sustentationi consulentes, constituimus ut mensam episcopalem dioecesis Venetiarum in Florida efficiant Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio ei obveniens ex divisione, ad normam C. I. C. facienda, bonorum, quae ad hoc tempus episcopalium mensarum Miamiensis, Orlandensis et S. Petri in Florida fuerunt. Quod ad sacrorum candidatorum formationem attinet ius commune, Decretum Concilii Vaticani II Optatam totius et regulas Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica servari volumus. Novae dioecesis constitutione perfecta, sacerdotes illi ecclesiae habeantur adscripti in cuius territorio beneficio aut ecclesiastico officio fruuntur ; ceteri sacerdotes, clerici, seminarii alumni ecclesiae illi incardinati maneant, aut incardinentur, in cuius territorio habeant domicilium. Mandamus insuper ut omnia documenta et acta ad novam dioecesim, ad eius clerum et fideles et bona temporalia spectantia, a Curiis Miamiensi, Orlandensi et S. Petri in Florida quam primum mittantur ad Curiam episcopalem Venetiarum in Florida, ut in condendo tabulario custodiantur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Pio Laghi, necessariis et opportunis factis facultatibus etiam delegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito, re acta, documenta sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittendi. Has porro Litteras Apostolicas ratas nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 9, pp. 765-767

 

Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top