 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GORAKHPURENSIS*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI
VARANASIENSI, IN INDIA, NOVA EPARCHIA RITUS SYRO-MALABARENSIS CONDITUR,
NOMINE GORAKHPURENSIS
Ex quo
divinum consilium fuit ut universae Christi Ecclesiae praeficeremur, is unus
articulus regnat in corde : quomodo Eius sancta religio cuius custodes atque
praecones hic in terris constituti sumus, latius propagetur, ac quasi in animis
populorum inolescat. Resonant enim in Nobis usquequaque verba illa Salvatoris :«
Euntes in mundum universum praedicate . . . qui crediderit . . . salvus erit ; qui
vero non crediderit condemnabitur »(cf. Mc 16, 15) : est ergo in Ecclesiae
praedicatione posita salus animorum. Cum ergo Venerabilis Frater Noster
Ladislaus S. R. E. Cardinalis Rubin, Sacrae Congregationis pro Ecclesiis
Orientalibus Praefectus, audita sane Sacra Congregatione pro Gentium
Evangelizatione atque Conferentia Episcoporum Indica, id proposuerit ut, divisa
dioecesi Varanasiensi, iam nova conderetur ; Nos re bene reputata, idque rati
fore ut per hoc « Sermo Dei currat et clarificetur » (2 Tim 3, 1), admotae
sententiae accedentes, haec statuimus. Ab Ecclesia Varanasiensi Districtus, quos
dicunt, Gorakhpur, Basti ac Deoria distrahimus, eosque in novae Eparchiae formam
redigimus, Ritus Syro-Malabarensis, quem sacerdotibus e Congregatione Sanctae
Teresiae seu « Little Flower » regendam atque gubernandam concredimus, quorum
laudabili opere atque labore laeti fructus capti sunt. Nova Eparchia
Gorakhpurensis cognominabitur, inque urbe Gorakhpur Eparchus residebit
cathedramque collocabit, in construendo templo, quod scilicet cathedrale erit
cum iuribus atque privilegiis iustis. Ad cetera vero quod pertinet : mensam,
videlicet, Seminarium, cleri atque populi iura, similia, Ius Canonicum Orientale
ad amussim servetur. Has autem Litteras Venerabilis Frater Augustinus
Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus et in India Apostolicus
Pro-Nuntius, ad exitum deducat, vel quem ipse legaverit, factis ad id
necessariis facultatibus. Re vero acta, sincera exempla ad Sacram Congregationem
pro Ecclesiis Orientalibus mittantur, rite subscripta atque sigillo munita.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro
Eccl. Orient.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 11, pp. 945-946
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|