The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AGUARICOňNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA AGUARICOňNSIS AD GRADUM
VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR, NOMINE HAUD MUTATO

 

Haud ignoramus in Aequatoriana Republica per Fratres Minores Capuccinos factum esse, recentiore praesertim aetate, ut clara AguaricoŽnsis Praefectura Apostolica ipsis commissa magnopere in ministeriis et in institutis progrederetur ad firmiorem Communitatis Ecclesialis stabilitatem pertinentibus. Quare iam nunc, quo significantius eiusmodi Religiosorum pastorales curae in id impensae re aestimentur, bonum quidem videtur si memorata Praefectura digno aliquo etiam honore afficiatur. Hac ipsa de causa, cum constet id in votis esse quorum interest, sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositorum, nuper ad Nos relatam, ratam habemus deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris Praefecturam Apostolicam AguaricoŽnsem ad gradum honoremque Vicariatus Apostolici evehimus, eodem nomine appellandi iisdemque finibus continendi hucusque ipsius Praefecturae propriis. Novo autem Vicariatui Apostolico eadem iura aut privilegia tribuuntur cuiusque Vicariatus Apostolici propria. Ceterum, quae hic statuimus legeque sanximus, eadem omnino firma esse volumus nunc et in posterum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 DERMOT J. RYAN, ARCHIEP. DUBLINEN.
S. Congr. pro
Gentium Evang. pro-Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 12, pp. 1042-1043

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top