The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CABINDANA*

IN ANGOLA NOVA DIOECESIS CONDITUR CABINDANAE NOMINE

 

Catholicae prosperitas communitatis in Angoliensi natione eiusdemque religionis firmitas eo iam pertinuisse ac Deo dante pervenisse videtur ut duodecim suo tempore conditis ibi dioecesibus alia nova convenienter addi possit, quo nempe efficacius in postera tempora consulatur crescentibus usque Christifidelium necessitatibus sacrique apostolatus opportunitatibus illis ipsis in locis. Sententiam pronis quidem auribus excepimus Venerabilium Fratrum Angolae sacrorum Antistitum maturo consilio petentium ut praesertim latissime patens archidioecesis Luandensis apte dividatur indeque nova excitetur ecclesiastica dicio. Quam ob rem certius Nos confisi inceptum hoc expediendis rationibus ac negotiis Ecclesiae Catholicae in Angola plurimum sane esse profuturum, haec singula statuimus fierique iubemus. Partem septemtrionalem ipsius Archidioecesis Luandensis, qua scilicet provincia civilis continetur nomine Cabinda , iure seiunctam abstrahimus eamque convertimus in Dioecesim Cabindanam titulo publico quam simul reddimus suffraganeam Luandensi Archidioecesi. Episcopi autem sedem in urbe vulgo Cabinda reponi censemus, episcopalis vero magisterii cathedram in templo ibidem Deo dicato in honorem Beatissimae Mariae Virgini Mundi Reginae, quod cathedralis sacra sit aedes iustis cum iuribus. Mandamus praeterea ut ad iuris canonici normas consultorum collegium constituatur adhibeaturque. In universum deinde praecipimus ut ad amussim adserventur sacri canones de singulis rationibus ordinandae et temperandae huius novae dicionis. Has postremo Litteras Apostolicas tam in praesens quam in subsequens omne tempus ratas esse volumus ac firmas quibuslibet causis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 DERMOT J. RYAN, ARCHIEP. DUBLINEN.
S. Congr. pro Gentium Evang. Pro-Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 11, pp. 947-948

 

Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top