The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI MICHAňLIS DE SUCUMBIOS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA SANCTI MICHAňLIS
DE SUCUMBIOS AD GRADUM VICARIATUS
APOSTOLICI ATTOLLITUR, NOMINE HAUD MUTATO

 

Constat Praefecturam Apostolicam Sancti MichaŽlis de Sucumbios, quae in Aequatoriana Republica est sita, ex assiduis curis pastoralibus Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo, quibus gerenda iam diu commissa est, hisce praesertim recentioribus annis cum maiorem sibi utilitatem in catholica religione servanda explicandaque habuisse tum aliquem numerum in firmiore certa quadam stabilitate rerumque constitutione fruenda profecto obtinuisse. Quapropter, quo efficacius in primisque nominatorum Religiosorum opera hucusque in illam Populi Dei portionem impensa nunc publice magni aestimetur iisdemque illic laborantibus meritae cedat laudi necnon novo sit incitamento ad bene coepta persequenda aut ad acta perficienda, bonum optabileque videtur, si commemorata ipsa Praefectura Apostolica iusto aliquo honore decoretur. Cum igitur, re perpensa, id constet in votis esse quorum interest, probatam Nobis sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum ratam habentes, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras eandem Praefecturam Apostolieam Sancti MichaŽlis de Sucumbios ad dignum gradum Vicariatus Apostolici evehimus, et eodem nomine appellandi et iisdem finibus continendi hucusque ipsius olim Praefecturae propriis. Ipsi autem Vicariatui Apostolico nunc condito iura et privilegia tribuuntur cuiusque Apostolici Vicariatus propria. Quod reliquum est, omnia, quae hic statuimus legeque sanximus, etiam volumus firma esse nunc et in posterum, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 DERMOT J. RYAN, ARCHIEP. DUBLINEN.
S. Congr. pro
Gentium Evang. pro-Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 10, pp. 833-834

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top