 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ARAUCENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS ARAUCENSIS AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR
Accuratissima Summis Pontificibus in statuendis et ordinandis ecclesiasticis
circumscriptionibus prudentia est adhibenda, ut eorum quam maximum assequantur
bonum, qui Christi fidem sequuntur. Qua in re, ipsa circumscriptionum forma non
mediocre habet momentum, cum varia dignitas et gradus, varia etiam requirat
incepta, administrationem, industriam. Quoniam igitur Vicariatus Apostolicus
Araucensis in Republica Columbiana multum in rebus tum religiosis tum civilibus
profecit, praesertim missionariorum opera, Venerabilis Frater Iesus Aemilius
Jaramillo Monsalve, Episcopus titularis Strumnitzensis atque eiusdem Vicariatus
Ordinarius, audita Conferentia Episcopali, postulavit ut ille Vicariatus
Araucensis dioecesis fieret; Nos, existimantes eiusmodi dignitatis
amplificationem populi christiani utilitati esse profuturam, Venerabilis Fratris
Angeli Acerbi, Archiepiscopi titularis Zellensis et in Republica Columbiana
Apostolici Nuntii, propensa cognita sententia, consensu suppleto quorum
intererat vel sua interesse putantium, precibus exauditis haec ex Nostra
Apostolica potestate et auctoritate decernimus. Vicariatum Apostolicum
Araucensem dioecesim constituimus, Ecclesiae Neopampilonensi suffraganeam, eodem
nomine iisdemque finibus servatis, quibus ipse Vicariatus terminatur. Novae
dioecesis episcopalem sedem in urbe Arauca et cathedralem Ecclesiam, iuribus
congruis datis, in paroeciali templo ibidem sito Deoque in honorem Sanctae
Barbarae dicato, collocamus; Episcopum vero pro tempore, per omnia ceteris
residentialibus Antistitibus exaequatum, metropolitico iuri Archiepiscopi
Neopampilonensis subicimus. Qui ei sit auxilio, coetus consultorum deligatur.
Quod ad cetera spectat, nempe ad honestam Episcopi sustentationem, ad dioecesis
regimen, administrationem, dioecesani Administratoris, sede vacante, electionem,
Iuris Canonici recenter promulgati normae teneantur; item quod pertinet ad
seminarii moderationem, prae oculis habitis hoc in casu etiam regulis a Sacra
Congregatione pro Institutione Catholica statutis, necnon necessitate excitandi
maximo studio, qui sacerdotium petant, ex quibus selecti aliqui possint suo
tempore Romam mitti apud Collegium Pium Latinum, philosophicis et theologicis
disciplinis instituendi. Denique, dioecesis constitutione effecta, clerus
Vicariatui adscriptus, novae dioecesi incardinatus habeatur. Quae omnia
perficienda committimus Venerabili Fratri Angelo Acerbi, eidem necessariis et
opportunis factis facultatibus etiam delegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Sacram
Congregationem pro Episcopis sincerum actus perfectae exsecutionis exemplar
mittendi. Apostolicas autem has Litteras et nunc et in futurum ratas et firmas
esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 11, pp. 948-950
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|