 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PAMPILONENSIS - TUDELENSIS*
DIOECESIS TUDELENSIS AEQUE PRINCIPALITER CUM ECCLESIA PAMPILONENSI
CONIUNGITUR
Supremam exercentes potestatem, quae in universam Christi Ecclesiam desuper
Nobis est tradita, quantum fieri potest curamus, ne ullum magni momenti
consilium unquam repudietur, uti v. g. de aliqua alicubi Ecclesia particulari
cum alia coniungenda, unde certa Populo Dei quaedam utilitas oriri posse
videatur. Hac de causa, quod spectat ad Ecclesiarum Pampilonensis et Tudelensis
coniunctionem legitime statuendam, cum iam constet id in votis Consilii pro
publicis Ecclesiae negotiis fuisse necnon eorum suppletum esse consensum quorum
interest aut interesse censetur, nunc Nos de iudicio momorati Consilii deque
sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae
Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quae rata habemus, ex
plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae ea, quae sequuntur, confirmantes
statuimus. Dioecesim Tudelensem cum archidioecesi Pampilonensi aeque
principaliter coniungimus legeque sancimus ut unus dehinc Archiepiscopus
Metropolita sit Pampilonensis idemque Episcopus Tudelensis, qui primus proinde
sit venerabilis Frater Iosephus Maria Cirarda Lachiondo, quem per has Litteras
utrique Ecclesiae praeficimus. Quae cum ita sint, ita praeterea efficitur ut
idem sacrorum Antistes permixte reverendis unius Ecclesiae presbyteris officia
alterius iure imponere possit, necnon ut Sede vacante unus ibi Administrator
dioecesanus sit a Collegio consultorum eligendus. Venerabilem autem Fratrem
Antonium Innocenti, Archiepiscopum titulo Aeclanensem, eundemque in Hispania
Nuntium Apostolicum, designamus, qui, quod iubentes hic decrevimus, id curet
exsequendum, debitis quidem factis facultatibus, una cum libertate idem officium
delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito onere
operae dandae ut vera actae exsecutionis litterarum exempla Sacrae Congregationi
pro Episcopis cito mittantur. Quod reliquum est, volumus Apostolicas has
Litteras Nostras nunc et in posterum tempus ratas esse, contrariis quibusvis
minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Augusti, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis
Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 12, pp. 1043-1044
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|