The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TERULENSIS - ALBARRACIENSIS*

ECCLESIA ALBARRACIENSIS AEQUE PRINCIPALITER
CUM ECCLESIA TERULENSI CONIUNGITUR

 

Cum Nostrum sit universae Christi Ecclesiae prospicere et supremam, quam in eam habemus, potestatem exercere, ea sane consilia Episcoporum dioecesanorum confirmamus inceptaque Nobis proposita persequimur, unde maior ubivis fidelium utilitas proficisci posse videatur. Hac de causa, cum ab Apostolica hac Sede postulationi Episcopi Terulensis eiusdemque Apostolici Administratoris Ecclesiae Albarraciensis concessum sit, cumque constet suppletum esse consensum quorum interest vel interesse censetur, Nos sententiam S. R. E. Cardinalium Consilio pro Publicis Ecclesiae Negotiis et S. Congregationi pro Episcopis praepositorum ratam habemus deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae ea, quae sequuntur, confirmantes statuimus. Ecclesiam Albarraciensem cum Ecclesia Terulensi aeque principaliter coniungimus legeque sancimus ut unus dehinc idemque sit Episcopus Terulensis et Albarraciensis, qui primus proinde iam nunc sit venerabilis Frater Damianus Iguacén Borau, quem utrique praeficimus. Ita praeterea efficitur ut ab Episcopo permixte ipsis unius Ecclesiae presbyteris officia alterius iure imponi possint necnon ut Sedibus vacantibus unus ibi Administrator dioecesanus a Collegio consultorum sit eligendus. Venerabilem autem Fratrem Antonium Innocenti, Archiepiscopum titulo Aeclanensem, eundemque Nuntium Apostolicum in Hispania, designamus, qui quod iubentes hic decrevimus curet exsequendum, debitis factis facultatibus una cum libertate idem officium delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito tamen onere operae dandae ut vera actae exsecutionis litterarum exempla Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Quod reliquum est, volumus Apostolicas has Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse, contrariis quibusvis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Iosephus Cattani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 11, pp. 950-951

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top