 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ATLACOMULCANAE*
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS MEXICANIS, NONNULLIS AB ECCLESIIS TOLUCENSI ET
CUAUTITLANENSI DISTRACTIS LOCIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS ATLACOMULCANA
APPELLANDA
Quandoquidem ad plenius prospiciendum spiritali commodo Christifidelium
ipsorum, qui civilem regionem vulgari lingua appellatam Estado de Mexico
incolunt, Venerabiles Fratres Nostri Alfredus Torres Romero, Episcopus ille
Tolucensis, simulque Emmanuel Samaniego Barriga, Episcopus is Cuautitlanensis,
cum prius consuluissent Conferentiam Episcopalem Mexicanam, ab hac poposcerunt
Sede Apostolica vehementer ut locis abductis suarum dicionum ecclesiasticarum
nova inde rite excitaretur dioecesis, singulis igitur huius quaestionis
perpensis rationibus et causis, iam plane Nos adsensi Venerabili Fratri
Hieronymo Prigione archiepiscopo titulo Lauriacensi apud Mexicanam videlicet
nationem Apostolico Delegato necnon Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E.
Cardinalibus qui negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis legitime praesunt,
singula haec quae perscribuntur ipsi praestituimus fierique iubemus secundum
preces ipsas binorum Ordinariorum supra memoratorum. Suppleto consensu eorum
omnium, quorum interest quive id sua interesse arbitrantur, de plenitudine
Apostolicae potestatis Nostrae segregamus a dioecesi Tolucensi loca civilium
municipiorum quibus haec sunt nomina ipsa : Atlacomulco, Acambay, Aculco, El
Oro, Ixtlahuaca, Jilotepec, Jiquipilco, Jocotitlán, Morelos, Polotitlán, San
Felipe del Progreso, Soyaniquilpan, Temascalcingo et Timilplan ; eodem autem
tempore seiungimus a dioecesi Cuautitlanensi pariter loca municipiorum civilium
quae vulgo nuncupantur Chapa de Mota et Villa del Carbón. Quibus ex ita
separatis locis novam iure condimus dioecesim in posterum tempus Atlacomulcanam
vocandam quae eisdem videlicet finibus locorum circumscribatur quibus dicta
municipia simul sumpta nunc ipsum terminantur. Huius autem novae dicionis sedem
locamus in urbe ipsa Atlacomulco templumque ibidem exstans quod recens quidem
exstructum titulo exornatum « De la Divina Providencia y de San Cayetano »
evehimus ad gradum dignitatemque Ecclesiae Cathedralis cui proinde insignia
cuncta et privilegia necnon honores liturgicos tribuimus quibus ceterae aedes in
orbe catholico Cathedrales fruuntur. Atlacomulcano pro tempore Episcopo honores
pariter insignia privilegia iuraque concedimus, at eisdem simul oneribus et
officiis obstringimus eum, quibus reliqui similiter Praesules Ordinarii per
orbem catholicum afficiuntur. Hanc porro sic erectam dioecesim novam
constituimus suffraganeam Ecclesiae metropolitanae Mexicanae eiusque Episcopum
metropolitico iuri archiepiscopi Mexicani pro tempore subicimus. Quo autem
Pastor istius Ecclesiae suo in regimine validius adiuvetur, praecipimus ut
Collegium Consultorum ad iuris communis normas quam primum instituatur. Congruae
item volumus sustentationi Praesulis novae dicionis provideri ex Curiae
emolumentis, fidelium stipibus ac portione ipsi obveniente, post divisionem pro
can. 122 C.I.C. faciendam, bonorum quae adhuc ad Mensas episcopales (vulgari
nomine Mitras vocitatas) Tolucensem et Cuautitlanensem pertinuerunt. De
seminarii vero dioecesani erectione necnon sacrorum candidatorum educatione
servari censemus praescripta iuris communis, normis ante oculis constitutis et
regulis quas Sacra Congregatio pro Institutione Catholica hisce de rebus
edidit. Selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis
instituendi, necnon sacerdotes ad studia propria perficienda Romam ut mittantur
volumus ad Pontificium Collegium Mexicanum. Quod autem attinet ad novae
dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede
vacante electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus edicimus sacros
canones ad amussim esse servandos. Ut primum Atlacomulcanae dioecesis erectio
peracta erit, eo ipso facto sacerdotes Ecclesiae illi habeantur adscripti, in
cuius finibus ecclesiasticum officium detinent ; ceteri autem sacerdotes
seminariique tirones Ecclesiae isti manento incardinati vel incardinantor in
cuius finibus legitimum habent domicilium. Acta vero et documenta, quae erectae
dioecesis clericos et fideles et bona forte temporalia respiciunt, a Curiis
Tolucensi et Cuautitlanensi ad Curiam Atlacomulcanam rite transvehuntor. Quae
quidem omnia ad exsequenda Nos commemoratum destinamus Venerabilem Fratrem
Hieronymum Prigione cui necessarias simul facultates singulas tribuimus etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemvis virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, officio simul iniuncto ad Sacram Congregationem pro Episcopis vera
exemplaria perfectae illius exsecutionis remittendi. Haec denique universa quae
pro maiore spiritali commoditate christifidelium illis in locis feliciter
degentium sic statuimus rata usquequaque esse volumus suosque tam nunc quam tunc
habere effectus iuridicos, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem
obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN S. Congr. pro
Episcopis Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 106-108
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|