 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GEITAËNSIS*
DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI
MWANZAËNSI NOVA DIOECESIS
GEITAËNSIS CONSTITUITUR
Summi Pontificis est, utpote universo Christi gregi regendo praepositi, omnia
ad regimen Ecclesiae ita constituere atque disponere, ut simul maior obtineatur
Christifidelium utilitas, et animarum Pastores sacri sui ministerii negotia
facilius et expeditius agant. Cum igitur a nobis postulatum esset, ut dioecesis
Mwanzaënsis in Tanzania divideretur et nova alia institueretur, pro certo
habentes eiusmodi divisionem et institutionem populo Dei ibidem degenti esse
profuturam, preces exaudiendas esse censuimus. Quamobrem, audita sententia
Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, Nostra usi
Apostolica auctoritate et potestate, haec quae sequuntur decernimus. A dioecesi
Mwanzaësi territoria districtuum
civilium, qui vulgo Geita et Sengerema appellantur, distrahimus et ex his novam
dioecesim Geitaënsem constituimus, Metropolitanae Ecclesiae Taboraënsi subiectam
et Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
iurisdictioni obnoxiam. Novae dioecesis episcopalem sedem in urbe Geita
collocamus, et ecclesiam ibidem sitam ad dignitatem ecclesiae cathedralis
evehimus. Quae autem statuimus, nunc et in posterum firma esse volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
DERMOT J. RYAN Archiep. emerit. Dublinen. Congr. pro
Gentium Evang. Pro-Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 3, p. 276
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|