 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VIALEMBENSIS*
DISTRACTO TERRITORIO AB ECCLESIA AGANIENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE
VIALEMBENSIS
Properamus Nos, Qui Apostolorum Principis locum tenemus, ea omnia peragere,
illa tempestive perficere, quae fidei nostrae Christique religioni propagandae
aut intendendae conferre possunt. Quam ob rem, cum expostulatum sit ut Ecclesia
Aganiensis in insulis Marianensibus Septemtrionalibus divideretur, atque
distracto territorio nova constitueretur dioecesis, negotio bene reputato
consilioque petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus
sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis, sequentia
decernimus. Ab Ecclesia Aganiensi territorium separamus vulgo dictum «
Commonwealt of the Northern Mariana Islands », atque ex eo novam constituimus
dioecesim nomine Vialembensem, cuius fines iidem erunt ac fines territorii de
quo diximus. Huius dioecesis noviter erectae episcopalis Cathedra erit in templo
Deo dicato in honorem Beatissimae Virginis Mariae a Monte Carmelo — quae
principalis Patrona Insularum Marianensium Septemtrionalium exstat — in urbe
Chalan Kanoa. In nova dioecesi, sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione
obnoxia una cum tota provincia ecclesiastica Aganiensi nuper condita, pro
Canonicorum Capitulo Consultores dioecesani eligantur et adhibeantur ad normam
iuris ; pro institutione vero iuvenum in Ecclesiae spem succrescentium
adhibeatur praecipue Seminarium Regionale Maius Sancti Petri Aloisii Chanel,
exstans in Archidioecesi Suvana. Episcopus Vialembensis de iure participem erit
Conferentiae seu Coetus Internationalis Episcoporum Pacifici (CEPAC) et erit in
ambitu iurisdictionis Delegationis Apostolicae in Insulis Oceani Pacifici ;
praeterea, vi Decreti Viso et mature die XXVII mensis Novembris anno Domini 1980
dati, ad pertractandas causas nullitatis matrimonii propositas in dioecesi
Vialembensi, adhibeatur uti tribunal secundae instantiae Tribunal Regionale
Suvanum erectum apostolica licentia a Praesulibus supradictae Conferentiae
Episcopalis Internationalis, integro semper exstante iure recurrendi ad Sacram
Romanam Rotam iuxta Sacros Canones et salvis indultis particularibus a sacra
Congregatione pro Gentium Evangelizatione forsitan datis. Cetera legibus iuris
communis regantur. Haec denique quae praescripsimus ad effectum adducat
Venerabilis Frater Antonius Magnoni, Archiepiscopus titulo Bosetanus atque in
Insulis Oceani Pacifici Delegatus Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos,
atque perfecti negotii documenta sinceris exemplis ad sacram Congregationem pro
Gentium Evangelizatione de more mittat, rite signata sigilloque impressa. Has
vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus,
contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis
Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus
Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
DERMOT J. RYAN Archiep. emerit. Dublinen. Congr. pro
Gentium Evang. Pro-Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 110-111
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|