The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UDAIPURENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA AIMERENSI ET IAIPURENSI
DISTRACTIS NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE UDAIPURENSIS

 

In gravissimis muneris Nostri officiis vigilanter implendis consilia quoque et incepta quam maxime curamus persequenda, quibus et populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur (CD, 22) et in Missionum regionibus evangelizationis opus quam efficacissime etiam adiuvetur. Quare, cum propositum sit Apostolicae huic Sedi, ut, quibusdam locis ab Ecclesia Aimerensi et Iaipurensi separatis, quae nominatim infra significabimus, nova conderetur in illa regione dioecesis, Nos, cum et in votis id sit quorum interest, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositorum, quam hodie ad Nos relatam confirmamus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hac ipsa die per has Litteras loca seu provincias civiles a dioecesi Aimerensi et Iaipurensi distrahimus, quae vulgo nuncupantur : Bhilwara, Udaipur, Chittorgarh, Dungarpur et Manswara, quae in dicione civili Rajasthan sunt sita ; necnon minorem circumscriptionem, quae vulgo appellatur tehsil of Thandla et ad dicionem civilem Madhya Pradesh pertinet. Iis ipsis locis simul sumptis novam dioecesim condimus nomine Udaipurensem, quam archidioecesi Agraensi suffraganeam subicimus. Simul statuimus ut novae Ecclesiae Episcopi cathedra in principi sit dioecesis templo, quod in ipsa urbe vulgo Udaipur exstat quodque proinde etiam evehimus ad cathedralis templi dignitatem. Deinde mandamus ut ad statutum ius pro canonicis ibidem consultores dioeceani eligantur electorumque ex opera commodum percipiatur. Ad haec autem omnia rite perficienda deputamus venerabilem Fratrem Augustinum Cacciavillan, Archiepiscopum titulo Amiterninum atque in India Pro-Nuntium Apostolicum, vel quem ipse delegaverit. necessariis factis facultatibus. Re vero acta, certa veraque singulorum exempla documentorum ad eandem, quam diximus, Sacram Congregationem cito transmittantur. Pariter volumus Apostolicas has Litteras Nostras ratas esse nunc et in posterum, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
       S. Collegii Decanus

 
DERMOT J. RYAN
Archiep. emerit. Dublinen.
Congr. pro Gentium Evang. Pro-Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 3, pp. 277-278

 

Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 

top